ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 91

examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod praefatus dominus Simon Kegle­wych personaliter cum hominibus et seruitoribus, tarn suis, quam domini Matthei Keglewych cum vexillis et timpanis, post profligationem et sedatum tumultum rusticorum rebellium, bona nobilium supplicantium et querulantium, annota­tique domini Michaelis Zekel more exercituandi ac praedonico hostiliter depo­pulassent et depraedassent. Centesimus quadragesimus quartus testis prouidus Petrus Horwat, joba­gio eiusdem castelli, commetaneus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod praefatus dominus Simon Keglewych personaliter cum hominibus et seruitoribus suis, cum vexillis et timpanis, more exercituandi et praedonico, post sedatum tumultum rusticorum rebellium, domos et curias nobilitares Michaelis Pernar, Vincentii Lepowych, Georgii et Nicolai Zaboky ac Joannis itidem Zaboky, iudicis nobilium dicti comitatus Warasdiensis, filii Casparis similiter Zaboky, Ladislai Zaboky inuasissent et depraedassent, mise­rorumque colonorum ipsorum et dicti quoque domini Michaelis Zekel omnia pecora, tam extra domos ipsorum colonorum, quam etiam universas res in domibus eorum repertas non semel, sed diuersis vicibus more hostili accepis­sent et abegissent. Ducentesimus nonus testis prouidus Martinus Pawlynych, colonus gene­rosae ac magnificae dominae Barbarae Alapy relictae ac magnificorum domi­norum Thomae et Petri, filiorum spectabilis ac magnifici condam domini Petri Erdewdy de Monyorokerek comitis et alias bani, ad Castrum ipsorum Chazar­wara vocatum, pertinens, vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, qualiter circa dominicam quasimodo in anno domini proxime transacta (!) praeterito aliisque sequentibus diebus praefatus Simon Keglewych personaliter, assumptis secum agilibus Damiano Zladoyewych, Blasio Cherny, Georgio Perwssych, Simone Gresny, Georgio Horwath vexilli­fero, Gregorio Hermschyak, Bartholomeo provisore dicti domini Matthei Ke­glewych, Georgio Kray ach alias Bezedycza, aliisque quampluribus, tam suis, quam annotati domini Matthei Keglewych, seruitoribus, hominibus ac iobagi­nibus, post sedatum videlicet tumultum rusticorum noctis in silentio in et ad curias nobilitares nobilium Michaelis Pernar, Vincentii Lepowych, cuius uxorem etiam suffocassent, Georgii Zaboky, Joannis similiter Zaboky, iudicis nobilium comitatus Warasdiensis, Nicolai filii Casparis Zaboky irruedo, ibique res omnes ipsorum nobilium querulantium in dictis domibus et curiis ipsorum nobilitaribus inuentas violenter accipi, vinaque dissecare, domosque miserorum colonorum egregiorum Vincentii et Joannis Gregwroczy deuastare ac universas res et pecora in eisdem domibus isporum colonorum repertas et inuenta accipi et quo dicti Simonis Keglewych, praefatorumque hominum dicti domini Mat­thei Keglewych placuisset voluntati, abigi et abduci fecissent; de damnis vero et spoliis annotati domini Michaelis Zekel nihil nouit. Trecentesimus nonus testis prouidus Michael Lowrechky colonus nobilis Petri Bosnyak, vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus 91

Next

/
Thumbnails
Contents