ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 89

Simonis Keglewych uniuersas res ipsorum, pecoraque in eisdem domibus et curiis nobilitaribus inuenta et reperta itidem abduci ac quo, ut praemissum est, dictorum Matthei et Simonis Keglewych placuisset voluntati, abegisent, bonaque orphanorum nobilium quondam Johannis Pwhakoczy iidem homines et seruitores dictorum Matthei et Simonis Keglewych itidem depraedauerunt et spoliauerunt, resque et pecora in bonis praedictis repertas et inuenta abstu­lerunt et abegerunt, de captivitate vero praefatorum duorum colonorum an­notati Joannis. Zaboky, iudicis nobilium, idem testis fassus est scitu per omnia prout tertius in ordine testis. Vigesimus sextus testis nobilis Michael litteratus de Gwbassewo vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod praefatus dominus Simon Keglewych assumptis secum praefatis Blasio Cherny, Damiano Zladoyewych, Simone Horwat, Gregorio Bwzyakowych, aliisque quampluribus hominibus et seruitoribus, tarn suis quam praefati Matthei Keglewych, post profligatum et sedatum tumultum rusticorum, fere per totam quadragesimam et post festa Paschalia proxime praeterita praedicta bona annotatorum nobilium de Zabok et Gwbassewo et Johannis Zakmardy querulantium more praedonico depraedasset et deuastasset, certasque res, pecora in eisdem bonis inuentas et reperta abstulisset et abigi fecisset, de captiuitate vero praefatorum duorum colonorum dicti Johannis Zaboky, iudicis nobilium, idem testis fassus est scitu per omnia ut tertius in ordine testis. Vigesimus septimus testis nobilis Joannes Prenar, iuratus nobilis comi­tatus Warasdiensis, vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et atte­status est scitu, quod praefatus dominus Matheus Keglewych cum praescriptis hominibus et seruitoribus suis post profligationem rusticorum rebellium, quasi post unum mensem, bona praefati Joannis Zaboky iudicis nobilium in dicta Zabok existentia depraedasset ac cuidam prouido viro Phillipo Zwhypehar vocato, colono eiusdem Johannis Zaboky, duos magnos boues, equatias duas, vaccas itidem duas cum vitulis accipi et abigi fecisset. Vigesimus octavus testis, nobilis Georgius Zamowoyzka vicinus, requi­situs, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod homines et seruitores annotati domini Matthei Keglewych, post sedatum tumultum rusti­corum, cum timpanis et vexillis bona orphanorum Joannis Pwhakoczy et dicti Johannis Zaboky, iudicis nobilium, depraedassent et spoliassent, universasque res et pecora in eisdem bonis reperta et inventas abstulissent et abegissent. Tricesimus testis nobilis Petrus Baxay vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod homines et seruitores praefati Mathei Keglewych, videlicet Blasius Cherny et Damianus Zladoyewych cum aliis seruitoribus ipsius domini Matthei Keglewych, post sedatum tumultum rusticorum, bona praefati Joannis Gwbassoczy depraedassent et spoliassent, universasque res et pecora, aliaque clenodia domus prouidi Benedicti Mwlyak, coloni eiusdem Joannis Gwbassoczy, in eadem domo et curia colonicali eiusdem jobagionis inuentas et reperta accipi et abigi ac eo, quo dicti Matthei Kegle­wych placuisset voluntati, abduci fecissent; de captiuatione et detentione dicto­89

Next

/
Thumbnails
Contents