ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 88

nobilium comitatus Warasdiensis praescripti, fassus est scitu per omnia ut tertius in ordine testis. Octavus testis nobilis Gaspar similiter Ferkwlyoczy vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod praefati Mattheus et Simon Keglewych, assumptis secum certis hominibus et seruitoribus colo­nisque illorum, iam post profligationem et sedatum tumultum rusticorum re­bellium, bona praefati domini Michaelis Zekel ac etiam dictorum nobilium de Zabok querulantium depraedassent et spoliassent, de disiectione vero et di­stractione molendini dicti Pauli Puchakoczy fassus est scitu per omnia ut quintus in ordine testis. Decimus testis nobilis Andrea Folnogyewych de Lyepawez commetaneus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod hommes et seruitores praefati domini Matthei Keglewych, quibus praefuisset agilis Damianus Zladoyewych iam post sedatum et profligatum tumultum colonorum rebellium cum timpanis et magno strepitu bona dictorum nobilium de Zabok et etiam annotati domini Michaelis Zekel more praedonico deuastasent et spoliassent. Vigesimus tertius testis nobilis Michael Myhalynzky de Myrkowcz, vice iudex nobilium comitatus Warasdiensis, vicinus, requisitus, adiuratus et exa­minatus, fassus et attestatus est scitu, quod praefatus Blasius Cherny officialis dicti domini Matthei Keglewych ex commissione eiusdem domini sui, iam post sedatum et profligatum tumultum rusticorum rebellium, quasi nocte sexta, assumptis secum certis seruitoribus et hominibus colonisque praefati Matthei Keglewych domini sui, manibus armatis et potentiariis in et ad domum prouidi Georgii Ocwyrek, iobagionis nobilis Joannis Zakmardi, noctis in silentio irruendo ibique quattuor boues bonos et alia pecora ad numerum triginta accipi ac eo quo praefati Matthei Keglewych placuisset voluntati abigi fecisset. Dicit etiam idem testis, quod agiles Joannes Hersych et Martinus litteratus, serui­tores dicti domini Matthei Keglewych, unum bonum equum dicti Johannis Zakmardy ab eodem violenter accepissent et abduxissent. Praeterea idem testis hocque fassus est scitu, quod praefati Blasius Cherny et Damianus Zladoyewych homines et seruitores annotatorum dominorum Matthei et Simonis Keglewych, assumptis secum certis hominibus et seruitoribus colonisque praef atorum domi­norum Matthei et Simonis Keglewych, cum timpanis et vexillis ad deprae­dationes et spoliationes dictorum nobilium de Zabok iussissent, ibique certos equos, equatias, pecora, aliasque res colonorum praefati Joannis Zaboky, iudi­cis nobilium comitatus Warasdiensis, in domibus eorundem colonorum inuenta accipi et unum vitulum proprium praefati Joannis Zaboky, iudicis nobilium, in bonis suis repertum abigi et depelli ac eo quo dictorum Matthei et Simonis Keglewych placuisset voluntati impelli fecissent, domosque et curias nobilitares Nicolai Lyzychky et Michaelis Pernar, consortis suae, in dicta Zabok habitas, violenti irruendo idem homines et seruitores dictorum dominorum Matthei et 88

Next

/
Thumbnails
Contents