ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 87

proxime transacto praeteritum praenotatam possesionem Zachretye vocatam et per consequens dictam ecclesiam Sanctae Crucis in eadem possessione Zachrethye extructam in praelibato comitatu Warasdiensi existentem et habi­tam accessissemus, ibique partes in commissione praefatae Caesareae et Regiae Maiestatis et litteris Vestrae Reuerendissimae dominationis praeceptoriis praescriptis specificatae et denotatae coram nobis personaliter constitutae. In primis praelibatus dominus Michael Zekel et caeteri alii nobiles dicti comitatus Warasdiensis querulantes testes infradenotatos nostram adducentes in praesen­tia'm, quibus nos in primis praesentibus ipsis partibus ad fidem eorum deo debitam, fidelitatemque praefatae Caesareae et Regiae Maiestati ac sacro eius Diademati obseruandam qualis ipsis de suprascriptis supplicationibus et quae­relis partium utrarumque constitisset certitudo veritatis, adiuratis, talem in­quisiuimus certitudinis veritatem. Primus itaque testis, egregius Stephanus Bradach de Ladomercz vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est se audiuisse, quod bona et iura possessionaria dicti domini Michaelis Zekel ac aliorum querulan­tium colonorumque ipsorum depraedata essent, nesciret tarnen per quern depraetatio ipsa facta fuisset. Tertius testis nobilis Nicolaus Bedekowych de Nassewyna vicinus, requi­situs, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod praefatus dominus Mattheus Keglewych de Bwsyn duos jobagiones praefati Joannis Zaboky, iudicis nobilium praescripti comitatus Warasdiensis, videlicet Mat­theum Gywrgynych, Gregorium Kopsych post profligatum et sedatum tumul­tum rusticorum anno praeterito contra nobilitatem insurrectorum, in castro suo Kozthel vocato in dirissimis carceribus detineret etiam de praesenti. Quartus testis nobilis Joannes Ladomer subvicecomes dicti comitatus Warasdiensis, vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod praefati Mattheus et Simon Keglewych, iam post profligationem et sedatum tumultum rusticorum, cum certis hominibus et seruitoribus illorum bona nobilium de Zabok et etiam colonorum suorum in rebus ac in aliis bonis spoliassent et depraedassent ac eo quo dictorum Matthei et Simonis Kegle­wych placuisset voluntati auferri fecissent, de depraedatione vero bonorum praefati domini Michaelis Zekel nihil nouit, de captiuatione vero dictorum colo­norum annotati Joannis Zaboky, iudicis nobilium comitatus Warasdiensis, idem testis fassus est per omnia scitu prout praecedens tertius testis. Quintus testis nobilis Franciscus Pwhakoczy de Czyglenycza vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus fassus est auditu, ut primus testis; addidit tarnen hoc scitu idem testis, quod homines et coloni praefati domini Matthei Keglewych quibus praefuisset agilis Blasius Cherny officialis eiusdem domini Mathei Keglewych molendinum nobilis Pauli Pwhakoczy in fluvio Chernecz erectum destruxissent et disiecissent post sedatum iam tumultum rusticorum. Sextus testis nobilis Franciscus Ztholnykowych aliter Bornemyzza dictus de Mykwlych vicinus, requisitus adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu, quod ipse iam post sedatum tumultum rusticorum rebellium vidisset multitudinem hominum cum vexillis et timpanis de bonis praefatorum nobi­lium de Zabok domum redeuntium, nesciret tarnen homines ipsi cuius fuissent, de captiuatione vero dictorum colonorum annotati Joannis Zaboky, iudicis

Next

/
Thumbnails
Contents