ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)
Strana - 81
Vestrae per praefatum Capitulum ecclesiae Zagrabiensis ac item per binas supplicationes suas Maiestati Vestrae porrectas contra nostram supplicationem et Vestrae Maiestatis expressam voluntatem et decisum mandatum, etiam plus iusto, fama honore nos ledens, deturbans, servitiaque nostra annichilans, sese iustificans fidelitatemque suam in altum extollens, nostram autem ad ima detrudens respondent, licet veremur Sacratissimae Maiestatis Vestrae superfluis nostris scriptis pias aures offendere, tarnen cogimur, nolle velle, ad eius tot inepta iniusta scripta in nostri deffensam inscribendo et respondendo, aliquantulo profusiores esse. In supplicatione enim sua, quam incepit his verbis: Ex copiis libelli supplicis etc. contra nos tali modo proposuit: qui a me quidem nihil tale, quod contra me clamitent, aut si quid longe tarnen aliter in mei nempe et meorum defensione acceperunt etc. Hie, Sacratissimae princeps, dominus Mattheus Keglewych omnia super nos patrata, omnes iniurias, oppressiones, damna nobis et nostris colonis illata manifeste confitetur et allegat defensam et de confessatis coram Sacratissima Maiestate Vestra solemniter protestamur, nos enim querelam nostram super eo fundavimus, quomodo idem magnificus dominus Matheus Keglewych missis et destinatis seruitoribus, colonis et subditis suis more hostili armatis et potentiariis manibus in et ad nonnullorum nostrorum curias nobilitares, praesertim autem domos miserorum colonorum nostrorum invadi fecisset, effractisque ubique foribus scriniis et ladulis, omnes cuiusuis generis res ibidem repertas depredari et auferi, praeterea equatias, poledros boues, vaccas, vitulos ac universa denique pecora et suppellectilia abuduci, cellas vinarias subuerti vinaque quamplurima alia dissecare humique profundi, alia vero quo suae voluntati placuit violenter abuduci curasset. Hie, Sacratissimae Princeps, Maiestati Vestrae facillime perspicuum esse potest, quod haec non est, prout ipse magnificus dominus Matheus Keglewych praetendit defensa, sed contra nos summa cum iniuria illata offensa et vindicta, quam leges fanae et profanae ubique vetant, et quomodo sit verisimile Maiestas Vestra Sacratisima singulari sua sapientia facile iudicare potest, magnificum dominum Mattheum Keglewych scrinia ladulae, equatiae, poledri, boves, vaccae, vituli, cellae vinariae, vinaque nostra offenderunt contraque defensam allegat, verum allegat, in confesso esse Maiestati Vestrae illam rusticalem insurectionem, armatumque exordium sumpsit de pertinentiis Zomzedwara etc. Nititurque se iustificari rusticana ilia insurrectione, nos vero condemnari, universaque bona nostra mobilia modo praemisso declarata et per eum ablata omnis iuris titulo sibi competi, per hoc nempe quod ad aliquod mandata domini bani pars maior comitatus Varasdiensis, praecipue vero nos querulantes et coloni nostri, contra rebelles insurgere noluissemus, quin potius in rebellium nefariam, coniurationem sese et nostros colonos asciueramus, sese vero audet temere gloriari, penes dominum banum ac milites stipendiaries Maiestatis Vestrae Sacratissimae ad extinguendum illud periculum unum fuisse. Mirum certe, ut hominem de tali gloria non pudet, cum enim alii milites, tum domini bani, tum vero Maiestatis Vestrae Sacratissimae praedeclaratum periculum extinguebant, certe dominus Mattheus Keglewych in silua nostra quae vocatur Brachak, post principia sibi cauebat, et iam extincto et profligato omni furore rusticorum ad medium fere noctis, post festum venit et tot ex illis infidelibus profligauit, quantum nullus verum res mobiles colonorum Zthobyczensium per suos subditos non exiguas, quas auferi potuerunt, quas vero non, una cum domibus et aedificiis ignis voragine consumi, cum iam neminem g Arhivski vjesnik