ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 82

habebat, qui obstitisset, fecit propterea non est quod se glorietur, nos vero in bona fama nostra deturpet, quia pari ratione ut ille huiuscemodi hostes, pro juribus nostris summus insecuti. Hostes vero non sua gloria, sed alterius armis, viribus et virtute sunt profligati; praeterea nititur se iustificari et ex eo quomodo coloni nostri curiam suam sub castro Krapina in modum fortalicii erectam una cum colonis domini Michaelis Zekel funditus everterunt, victua­libus omnis generis consumptis et aliis rebus in praedam conuertisse, in decern millia florenorum aureorum damna se percepisset (!), certo fatetur, et hic itidem citra omnem ruborem obicere possumus ilium posse pudere, nam curia sua et fortalicium non sunt funditus eversa, sed solius tectura aliqua vilis superficies fuit détecta, curia vero et fortalicium intacta manserunt et in illis distrahendis et discoperiendis primi et praecipui fuerunt coloni sui et magnifici domini Simonis Keglewych fratris ipsius, tanquam dominis suis inuidi, qui sese praemissae rusticanae coniurationi asciuerant, per quos domos nostras et colonorum nostrorum depraedari fecit, quos ut semetipsum iustificare nititur, damna autem exaggerans commémorât, se sustulisse sustinere non valuit, cum ibidem nihil habuit, que amittere potuit, omnia enim dempto quodam exiguo vino, auena et quibusdam aceruis in straminibus habitis metu dictae rusticanae insurrectionis curia et fortalicio omnino vacuis et praesidio, custodiaque mi­litum relictis abduci et auferri fecerat, sed nihilominus dato et non concesso etiam si dominus Mattheus Keglewych, uti praetendit a colonis nostris, tot et tanta damna et funditus eversam curiam et fortalicium, quae numquam pro­bari poterunt, perpessus fuisset, defensam quam allegat, de qua iam protestati sumus, cur non in eliberanda sua eversa curia et fortalicio, cur non tunc cum illi per colonos nostros ad decern millia aureorum damna inferebant, in illos scelestos et fasciosos, cur non in unum nefandum ex scelesto citarida electum Regem Ghwbez exercuit et distentauit, certe, Sacratissime princeps, scrinia, ladulae et res in eisdem repertae, equatiae, poledrii, boues, vaccae, universa denique suppellectilia vinaque nostra quam plurima non ita erat corunpeta, ut curiam et fortalicium suum funditus euertere potuissent, quae omnia dicit in sui et suorum defensione ablata fuisse; cur non nefandum regem Ghwbez cum suis complicibus, immo et colonis nostris, quos praetendit interfuisse, in euersione suae curiae per barbam areptum ligauerit? Cur ligabat suppellectilia, pecora et vina nostra, quae in euersione curiae nihil pectauerant, et non aderant? Que si adfuissent et peccassent, merito defensam allegare posset, alioquin non, caeterum cur non inspiciebat leges Hungaricas et praecipue de conditione patratorum siue nobilium siue ignobilium scriptas? Patrator enim si de loco delicti aufugerit iure mediante debet requiri etc. et defensa illa dicitur légitima quae in continenti fit, quae autem post horam infertur non dicitur esse defensa, sed offensa et vindicta. Supplicat praeterea Maiestati Vestrae Sacratissimae in eo, ut querelas nostras Maiestas Vestra Sacratissima dignetur reicere in ius ordinarium et neque eum contra libertatem suae nobilitatis ad simplicem nostram querelam aggrauari paciatur. Ad haec respondimus querelam nostram non esse sim­plicem, sed fundatam super publicas constitutiones, praesertim Nowozoliensem anni 1542. et Tirnauiensem 1545. et Posoniensem 1546. contra publicarum con­stitutionum violatores miseraeque plebis oppressores aeditas, de quibus publicae querimoniae, propter communem tirranidem et oppressionem pauperum fuint (!), quos Maiestas Vestra Sacratissima absque omni iuridico processu tarn intra, quam extra Regnum in persona et in bonis iuxta eorundem démérita, vigore

Next

/
Thumbnails
Contents