ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 80

cum Stephano Gregoryanczy, cum nonnullis suis fautoribus, falsissimam et indebitam famam etiam coram Sua Maiestate de meis promulgaverant, quod Deo et hominibus constat, falsum esse. Post ipse Gregoryanczy etiam matrem meam vituperauit, pro qua respondi, etiam magis una cum meis respondere curabo. Etiam domini commissarii testari possunt ipsos ad nulla mandata Suae Maiestatis sese voluisse accomodare; etiam ex litteris meis Sua Maiestas hactenus clementer intelligere potuit, ipsi igitur, clementissime Imperator, fecerunt et sunt capita discordiae et si quid pro talibus inter nos contiget, ipsis ascribatur. Protestor solemniter Vestrae Maiestati et jure Regni si me citauerint et in quibus citatus sum, paratus sum eis respondere, sed ego modo quoque eos violatos possessores in his bonis una cum meis fateor, cum his humilima ac perpétua mea servitia Vestrae Maiestati commendo.« Et sic nos huiusmodi nostrae exequutionis seriem, prout erat expedienda, una cum responso eiusdem domini Francisci Thahy Vestrae Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestati suo modo fideliter rescripsimus. Datum sexto die diei executionis praenotatae, anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo tertio suprascripto. Arhiv Jugoslaveske akademije, Diplomata, XXXVIII — 86. 1573. Plemići varaždinske županije podnose predstavku kralju Maksimilijanu opovrgavajući sve navode kojima je Matija Keglević pokušao opravdati svoja nasilja poslije ugušivanja seljačke bune. Sacratissima Caesarea Regiaque Maiestas, domine, domine nobis cle­mentissime! Maiestas Vestra clementer recordari potest quomodo nos nobiles comitatus Varasdiensis circiter triginta duae personae nobilium Viennae circa vigesimum diem mensis julii anni praesentis miserias, oppressiones, depraedationes, cala­mitatesque nostras quas perpessi summus a magnifico domino Mattheo Ke­glewych, humili querela significare curaueramus. Unde a Maiestate Vestra Sacratissima veluti domino nostro clementissimo benignam et principi dignam acceperamus relationem earn nempe, ut nos nostrosque colonos quibuscunque modis spoliatos, damnificatos, iniuriisque affectos, nulla admissa mora vel subterfugio quoad plenum contentare, damnaque illata nobis et colonis nostris refundere, colonos nostros qui adhuc in vinculis detinentur, defacto liberos dimittere atque in posterum a talibus praesumptuosis actibus potentiariis abstineri debuisset, huiusque modi suam expressam voluntatem et mandatum Vestrae Sacratissimae Maiestatis magnifico domino Mattheo Keglewych per testimonium Capituli ecclesiae Zagrabiensis pro maiore fide, praesentare et exhibere, ab ipsosque relationem habere voluit, prout haec omnia Vestrae Sacratisimae Maiestati binae litterae praeceptoriae, quarum unae reveren­dissimo domino Georgio Draskowych archiepiscopo Colocensi et Regni Vestrae Sacratissimae Maiestatis Sclavoniae bano etc., aliae vero ipsi Mattheo Kegle­wych super expraesso et praedeclarato mandato Vestrae Sacratissimae Maie­statis sonabant, hanc nostram intentionem et querelam, quas in specie his inclusis Vestrae Sacratissimae Maiestati porrigimus, satis liquide ostendunt, quamquam idem magnificus Mattheus Keglewych Sacratisimae Maiestatis 80

Next

/
Thumbnails
Contents