ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 79

regalium magistrum, confectas et emanatas, nobisque praeeeptorias loquentes et directas honore quo decuit récépissé in haec verba: (Slijedi nalog bana Jurja Draškovića od 9. III 1573, v. prednju ispravu) Et cum praescriptis litteris praesentatae etiam sunt nobis aliae quaedam litterae praeceptoriae Vestrae Sacratissimae Maiestatis in simplici papiro pa­tenter confectae similiter pro parte eiusdem dominae Ursulae a Meknycz relictae ac filiarum et generum suorum contra eundem dominum Franciscum de Thah emannate in quibus vestra Sacratissima Maiestas eidem domino Francisco de Thah denuo et sub poena indignationis Vestrae Sacratissimae Maiestatis firmissime commisisset et mandasset, ut ipse dominus Franciscus Thahy postpositis deinceps omnibus iniuriis, molestiis atque oblacionibus cum praefata domina Ursula a Meknycz ac filiabus generibusque suis, pacem et concordiam colere, neque ullam ulterius ipse dominus Franciscus Tahy de seipso querelam et causam prebere deberet; unde nos mandatis praefati domini archiepiscopi et bani in omnibus uti tenemur obedire cupientes, nostrum ho­minem discretum videlicet Bartholomeum presbiterum Hwoztharych dictum, chori praefatae ecclesiae nostrae Zagrabiensis praebendarium, ad huiusmodi exequutionem débite peragendam nostro pro testimonio transmiseramus fide­dignum; qui tandem exinde ad nos reversus nobis sub juramento retulit eo modo, quomodo ipse feria sexta proxima post festum Beati Gregorii papae proxime transacta praeteritum, ad Castrum Zomzedwara vocatum, in comitatu Zagrabiensi existentem et habitum accessisset, ibique eundem dominum Fran­ciscum Thahy personaliter reperisset ac praelibatas litteras Vestrae Sacra­tissimae Maiestatis praeeeptorias eidem domino Francisco Thahy exhibuisset et praesentasset, easdemque perlegisset, tunc idem dominus Franciscus Thahy coram eodem testimonio nostro respondisset in scriptis tali modo: »Accepi Mandatum Maiestatis Caesareae et regiae humilime decima tertia die mensis martii praesentatum. Ego hactenus contra viduam Hennyngh et suos nulla iniuria usus sum, sed ipsi quanta et quali a sexagesimo quarto anno usque hunc diem, partim per semetipsos, partim per tumultum rusti­corum, hoc et Maiestati Suae Caesareae et Regiae et suo Optimo consilio ac toto Regno clare constat. Domum quoque meam lapideam in Zthwbycza, tem­pore violenti ingressus potentia mediante tenent, nec his contenu, Štephanus litteratus Gregoryanczy nouissime, partim capitaneos, partim capita tumul­tuancium sine scitu et voluntate mea, contra dignitatem Suae Maietatis et officii banalis ac meam libertatem facit capere, depredare ex provincia extra­nea Carniola et quos vult, dat ad torturam ad Labacum, alios tenet apud se in capitivitate, volens se apud Germanos excusatum haberi, quos autem captos tenet, causa ea est, ut ea quae scirent de tumultibus praeteritis et modernis, ne fateri possent, nam boni in Regno hoc Suae Maiestatis absolui possent, mali autem puniri, nec aliqua iniuriâ vel infidelitate, capti ei fuerunt, sed quicquid peccauerunt ipsi contra Suam Maiestatem, publicam pacem et me dominum terrestrem excesserunt. Wzkokos quoque in hunc R,egnum induxerat ex Carniola, qui non parum damni in pertinentiis istius castri, in ditione Suae Maiestatis Caesareae et Regiae fecerunt et ignem immiserunt, haec autem soli Wzkoczy fatentur ex eius admonitione in hunc (!) Regnum aduenisse. Quod attinet ad illicitam oblocutionem, ad me hoc vocabulum non pertinet, nec talibus usus sum et salua gratia et autoritate Suae Maiestatis, cancellaria posset decentiori vocabulo uti erga fidèles Suae Maiestatis, se fateor me de his locutum fuisse cum amicis, quae per Regnum vigent, ipsa vero vidua una 79

Next

/
Thumbnails
Contents