ARHIVSKI VJESNIK 9. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 135

fuissent,, nullibi amplius eorum Exemplar observavi, per idque magis in eo, quod Versus hi potius petulantis cujusdam hominis faetus, quam pernicio­sarum quarumpiam sequellarum Molimen sint, confirmatus, ab ulteriori In­vestigatione, ne per hanc magis publicentur, tantisper supersedi. Accidit dein 2° quod Germanus Civis, et Mercator hujas Schiffer Cogno­minatus 2" Martij, seu ultimo Bachanalium Die Dominico Mascharam sub Larva Guilotinam representantem in saltu publico produxerit, hic illico per constitutum saltus Commissarium ex sala amandatus fuit, sequenti dein die psr Iudicem Ci(vi)t(a)tis strenue desuper examinatus, et prout partim ex examine ejus, partim vero ex Inscriptione drohendes Schiksal jedem vermögenden fran­zösischen Republicaner (goticom; J. Š.), quae in Guilotina legebatur, observare licuit, hanc si non in contemptum furiosae Gallicae Libertatis, certe saltern No­vitatis minime Concitationis, aut scandali alicujus studio productam fuisse, eo tarnen non obstante, quod inconsiderate ad saltum Publicum cum Maschera hac idem Germanus comparuerit, per Iudicem Civitatis serio repraehensus, et ne quid similis in futurum tentet, sub gravissima poena inhibitus fuit. Exiguo dein a productione Maskae(!) hujus temporis Intervallo inventi sunt ad Dornum Mercatoris Schirendbrand in foro Ci(vi)t(a)tis situatam, hicce in Copia advoluti in Latinum transpositi Versus Croatie!, e regione quarterij Excell(entissi)mi Comitis Bani apparati. Versus hi omnino attentione digni sunt, et ne per aperte instituendam Investigationem aut Magis inotescant, aut vero rudium Civium attentionem magis excitent, occulte tam per Iudicem Civitatis, quam et me in eorum authorem investigatum exstitit, qui tarnen ne in hodiedum detegi poterat, disposuit eotum statim Excell(entissi)mus D(o)m­(inu)s Supremus Comes apud Civitatis hujus Iudicem, ut sollicite invigiletur, ne quae Conventicula suspecta serventur, ut praeterea per constituendos Ex­ploratores sermones praesertim Diebus Dominicis et Festis in Locis publicis consveti observentur ut sie, quis in inferiori populo vigeat sensus elici possit, uti et prius ita et dein salutaris haec Dispositio tam in Civitate, quam et intra reliqvum Co(mi)t(a)tus hujus ambitum observata est, ac etiamnum observa­tur, sed nulla seu Conventicula, seu seditiosi aliqui sermones detecti, aut ob­servât! sunt. Donee tandem ipso festo Sacri Paschatis circa horam qvartam Matutinam ramus unus viridis carpineus, altitudinem unius orgiae aliquantum excedens, cum supraapposito Gallico Libertatis Pilleo, et Inscriptione Es lebe die Frei­heit und Gleichheit (goticom: J. Š.), in Foro Superioris Civitatis Columnae, cui statua Beatae Virginis Mariae apposita est, alligatus inventus est: Ramus hic ut summo mane observatus fuit, ad Iudicem Civitatis, quin a multis visus fuisset, allatus est, qui dein mihi, ego vero Excell(entiss)imo D(omi)no Supremo Comiti Casum hune illico signifieavi, habitaque cum Iudice Civitatis ex Instructione etiam Excell(entissi)mi D(omi)ni Supremi Comitis cointelligentia, nil intenta ti reliqui, quo Maleversator hic detegi potuisset, ac quia non vana suspicio in Civem ilium, qui Guilotinam produxerat, caderet, ille imprimis, dein totum ejus Famulitium ex improviso examinatum est, ast ex toto examine ne qui­dem suspicio in eum aliqua haberi poterat, inconsultum dein putabam, propter expositum ramum hunc majorem strepitum excitare, cum eum Uni eus etiam Malevolus homo facile perficere potuerit, ad praeeavendos tarnen ultroneos 1 si­miles ausus Dispositiones necessario faciendas praevidi, et ne ex his ramus ex­positus in omnium notitiam deveniat, usus sum rumore publico, qui hic sparge­batur, per Gallos nempe conduetos esse Incendiarios in Stijria et Carniolia 135

Next

/
Thumbnails
Contents