ARHIVSKI VJESNIK 9. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 136

Civitates et Pagos incinerarent, hine sub praetextu observandorum idmodi Incendiario-rum tarn in Civitate, quam et in adjacente hu je immediate Ep(isco)pali et Capitulari Iurisdictione cointelligenter cum Iudice Civitatis Constitutae sunt Vigiliae non minus noctu, quam et de die Civitatem obambulantes; Constitituti praeterea oculti Exploratores, Cavenas Diverso­ria, Caerevisiarias 3 saepius visitantes, Convenientum in his hominum ser­mones observaturi, Ignotis continuo invigilatur, tales si ad privatorum Do­mus veniant, per Domuum Proprietaries, si vero ad Diversoria per Caupones illieo competenti Iurisdictioni denunciantur; Cum itaque adhibitis omnibus his medij s nec in praeattactorum Versuum, nec in expositi Rami hujus Authores ullatenus devenire hactenus possibile fuerit, humilima mea Opinione censeo non adesse aliud medium tales resciendi, quam si Serenitas vestra Regia ex Cassa aliqua Notabilium quodpiam praemium pecuniarium illi, qui tales de­texerit cum impertienda eidem, si forte complex est impunitate, extradandum benigne resolvere dignata fuerit. Quod vero sparsum Incendiariorum Rurao­rem concernit, in quantum hic verificetur ex adnexo hicce mecum per Magi­stratum Civicum Carlostadiensem, hujc vero per Circulum Neostadiensem Communicato certi Carnioli Petri Pezdricz benevolo Examine Serenitas Ves­tra Regia informar! benigne dignetur, in Co(mi)t(a)tu tamen hocce nullum adhuc suppositi ignis indicium apparuit, necessariae nihilominus hac quoque in parte praecautiones, per ambitum Comitatus actutum factae sunt. Et haec sunt, quae Serenitati Vestrae Regiae in obsequium benigne eatenus per Celsi­tudinem Vestram Regiam praescriptae Detectionis humillime refferenda habui. Qui altissimis in reliquo gratijs devotus in perenni fidelitate, et homagiali Devotione emorior. Zagrabiae 4 a Maij. Serenitatis Vestrae Regiae Humillimus perpetuoque fidelis Servus 136 Cavena — kavana; diversorium — konačište; caerevisiaria — pivara.

Next

/
Thumbnails
Contents