ARHIVSKI VJESNIK 9. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 134

et in specie confinium Costanicense, Zriniense, et Glinense talibus extorribus et proscriptis repletum est, Petrinia vero aliunde consvetum est receptaculum malefactorum, nec residentiae Franciscanorum Hrasstovicensis et Csultichen­sis 14 ab his immunes, sunt: putant enim tales fouendo obsequium se praestare Deo ideo Parochialibus Ecclesijs in locis his periculosis fundatis omissis et ad quietiora tempora visitatio eorum remissa. II Serenissime etc., etc. Dum officium ordinarij in Comitatu hocce Zagrabiensi V(ice) Comitis adivi, reliqua inter officiosa ad officium idem spectantia Acta, devenit quoque ad Manus Meas Serenitatis Vestrae Regiae Benignum ad Praedecessorem meum Adamum condam Skerlecz 1 dd° 29° Martij a. p. exaratum Mandatum, quo sub secreto officii imponebatur, ut sedulo invigiletur, ne in Gremio Co(mi)t(a)tus Clancularia aliqua Conventicula sub quocunque demum praetextu celebrentur, ut dein omne id, quod vel in aliquo pacem publicam turbare posset, sedulo quoque praecaveatur, in Omni vero Casu Serenitati Vestrae Regiae Relatio praestetur; Serenissime Princeps Regie, et Archijdux! non praetermisi ego hucjam adusque per Co(mi)t(a)tum saepius itinera faciehdo Conventiculis ne fors alicubi consvetis invigilare, ipsos etiam Cleri, Nobilitatis et Plebis ser­mones observavi, sed nil minus, quam aliquid vel contra féliciter Regnantem S(acratissim)mam Ma(jes)t(a)tem, aut pacem publicam detexi. Non nullos tarnen Casus primo Obtutu attentione certe dignos, qui in Iurisdictione Civitatis evenerunt Serenitati Vestrae Regiae detegendos humil­lime opinor: Contigit quippe 1° die quodam Mensis Februarij, quod, dum Co(mi)t(a)tus hujus Regestrator, et V(ice) Notarius Joannes Babochaij apud Excellentissimum Co(mi)t(a)tus hujus Moderatorem vesperi in Conversatione fuisset, ei in origi­nali adjacentes Versus per Comitatensem Panduronem allati fuerint: Versus hi utut Concitatorij esse appareant, cum tarnen non in pluribus Exemplaribus, sed saltern in hoc unico prodiverint, eos hominis alicujus ingenium unice ostentare volentis, faetum esse, ominabar, verum, ut ad hujus Notitiam deve­niri possit, nil intentatum reliqui: Panduronem primo Co(mi)t(a)tensem, qui Versus Regestratori attulit, sedulo examinavi, ubi, et per quem hi illi adma­nuati essent, ast id detexi, quod hora octava Vespertina, tales, ut apparet, in forma Litterarum Bimarjano(!) Belgico obsiligatos infra Portam Domus Regni­colaris aliquis, qui partim ob tenebras, partim quia Porta Clausa erat, obser­vari non poterat, projecerit; scripturam dein cum non nullis ex Magistratu Co(mi)t(a)tensi, quibus secretum hoc tute concredere poteram, et quia suspi­cabar, versus hos forte ab aliquo Professorum concinnatos esse, cum Prodi­rectore etiam Academiae hujus Francisco Lehnau 2 combinavi, sed nil didici aliud, quam id, quod in similibus Casibus esse solet, hanc Confictam esse, nine unice eo intentus fui, an plura horum Versuum exemplaria seminata sint: Cumque hic originaliter adjacentes per Regestratorem secreto servati 14 Cuntić, južno od Petrinje. 1 Adam škrlec, brat tadašnjega velikog župana zagrebačkoga Nikole, umro je iste godine (1793). 1 Franjo Lehnau, od 1776. do smrti 1811. profesor političkih znanosti na zagre­bačkoj Akademiji a od 1789. i njezin direktor. Usp. V. Klaić, Preteče sveučilišta, u spomenici »Sveučilište Kraljevine SHS u Zagrebu 1874—1924«, 1925, str. 26 i 27.

Next

/
Thumbnails
Contents