ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 298
nis dictae arcis et castelli in complementum summae, ratione mulctae ipsis impositae, decern millia florenorum Rhenensium soluenda per familiam Hennyngh desiderabantur. 2 Quoniam autem in transactione Caesareae Maiestatis cum familia Hennyngh facta continetur, ut ad 23. diem mensis junii, anni 1571, restitucio dimidietatis arcis Zozed et castelli Sthwbycza fieret, cum autem certas ob causas restitucio dictae arcis et castelli ad eum terminum fieri non potuerit, sed annus integer post terminum ipsum efluxerit, propterea volebat familia Hennyngh iuxta transactionem cum Caesarea Maiestate factam ac etiam dementem concessionem et ultimum mandatum Caesareae Maiestatis ad Cameram hungaricam datum ex ipsa summa quatuor millia et quingentos florenos Rhenenses defalcare, quam summam dominus Tahy pro arenda dimidietatis proventuum arcis Zozed et castelli Sthwbycza singulis annis Camerae soluebat. Quorum quidem allegationi ego locum non dedi, quia ab illo termino nullam arendam, nullosque proventus Camera Suae Maiestatis ratione ipsius arcis et castelli accepit. Prouentusque omnes et restantias quoque annorum 1567. et 1568. dictae arcis et castelli a provisore Caesareae Maiestatis familiae Hennyngh recipiendos concessi. Qualem autem commissionem cum caeteris dominis commissariis ipsi prouisori Caesareae Maiestatis dedimus eius huius copiam reverendissimae, magnificae, generosis ac egregiis Dominationibus vestris exhibeo. 3 Volebam etiam ut familia Hennyngh, cui iam proventus essent concessi a prouisore ipso ipsimet rationem exigèrent, ut hac ratione ab hac cura Cameram Suae Maiestatis totaliter liberarem, verum nulla ratione acceptaient, allegantes prouisorem ipsum esse nobilem, neque posse ipsos cum eo litigare. Propterea reuersales ipsius prouisoris iterum reportaui, quas cum praesentibus exhibeo. Inuentarium quoque omnium rerum vini et frumenti ad manus prouisoris, tempore restitucionis domini Francisci Tahy dimidietatis arcis Zozed et castelli Sthwbycza dati et restantiarum annorum 1567. et 1568, reverendisimae, magnificae, generosis ac egregiis Dominationibus Vestris praesento, quorum omnium copias familiae Hennyngh dedi, ut iuxta illud inventarnim ab ipso prouisore omnia exigant. Istis itaque rationibus a familia Hennyngh nouem millia florenorum Rhenensium recepi, nam mille Rhenensis adhuc anno praeterito deposuerat, quos mille Rhenenses domini commissarii ad recipiendam de manibus domini Tahy dimidietatem arcis Zozed et castelli Zthwbicza, anno praeterito expediti, in solutionem debiti servitiorum Canisiensium, ipso domino Francisco Tahy deposuerunt. 4 Postremo, absolutis omnibus negociis, repetebam etiam a familia Hennyngh litteras transactionales Caesareae Maiestatis, quas reddere noluerunt, allegantes ipsos pro priuilegio illis litteris velle uti. Atque haec est breuissima relatio commissionis meae, quo ad depositionem nouem millium florenorum Rhenensium in complementum summae ratione mulctae debitorum spectabat. Actum Posonii, 12 die mensis septembris, anno 1572. 1 Taj bi izvještaj trebalo potražiti u bečkim arhivima. O radu kraljevske komisije 1572. postoji nekoliko podataka i u istražnim zapisnicima poslije bune 1573. 2 Hennynghovci su još krajem 1570. postigli nagodbu s dvorom o svojoj restituciji u susjedgradsko-stubičke posjede; kralj Maksimilijan je 3. XI 1570. izdao ispravu kojom ih oslobađa odgovornosti za Tahyjevo izbacivanje s vlastelinstva i razbijanje banske vojske 1565. (Bojničić, Kraljevske darovnice, odnoseće se na Hrvatsku, VZA XI, 1909, str. 6—8). 3 v. ispravu br. 100. 4 v. ispravu br. 93. Relationes commissariorum regiorum, sv. 2, br. 18. 298