ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 271

peratorea Maiestate Vestra in tractatu fuerit. Nos hoc totum negotium in Cle­mens Maiestatis Vestrae arbitrium sumisse reiecimus, iniungentes domino Thaio nihilominus, ut omnis frumenti et aliorum redituum aequalem medietatem in rationem Maiestatis Vestrae Sacratissimae saluam reseruaret ac dementem Maiestatis Vestrae voluntatem et deliberationem expectaret. Caeterum Maiestatis Vestrae Imperatorieae nomine Gerdakio serio iuxta instructionem nostram commisimus, ut bono modo et ordine regestis suis com­positis, se confestim ad Cameram Hungaricam ad dandam rationem administra­ti officii sui conferret, quid se facturum dixit. Veremur tarnen, ut ipse rectam rationem dare queat, eo quod animaduertimus ipsum negligenter officio suo functum esse. Adeo ut a quodam suo servitore accepimus ipsum de prouen­tibus castelli Stubycza ne regestum quidem habere prêter aliquas obscure et confusse scriptas signaturas. Intelleximus etiam eum profusius, quam ratio officii sui postulasset victiasse, aliosque conuiuio frequenter excepisse. Quod vero diutius in hac commissione remorati simus non alia fuit causa clementissime Imperator, quia quod dominus Thay 2500 rhenenses non habens in promptu a diversis personis hinc inde vel mutuo vel ad pignus corradere est coactus cum nostro magno tedio sumus coacti expectare. Veriti enim sumus quod si ante assignationem arcis et castelli pecuniam non restitueret eius summae restitutionem longius differret. Cum in castro Zozed pecuniam aren­dae expectaremus a magnifico Francisco Thay, allatum est nobis mandatum Sacrae Maiestatis Vestrae Imperatoreae, quo nobis committere dignatum est, ut pecuniam 2500 florenorum Rhenensium ad aedificationem Canisiensem ma­nibus Joannis Baptistae Ehn, accepta eius quietantia, daremus, cum benigne Maiestas Vestra Sacratissima earn summam convertere eo decreuisset. Nos secundum mandatum Maiestatis Vestrae Imperatoreae dietam pecuniae sum­mam ad manus Joannis Baptistae Ehn assignassemus, verum ille ad nos non venit, sed per magnificum dominum Popendorffium fuit ad nos pro recipienda pecunia missus Valentinus Schratter, absque chyrographo Baptistae Ehn, ad cuius manus pecuniam absque sufficienti quietantia non summus ausi presen­tare. Nihilominus tarnen ne ob defectu pecuniarum labor aedificationis inter­rumperetur ad quietantiam Valentin! Schratter 1250 Rhenses florenos ei as­signauimus et per litteras nostras magnificum dominum Popendorfium roga­uimus, ut iuxta mandatum Maiestatis Vestrae Sacrae nobis a Joanne Baptista Ehn ordinaret quietantiam sufficientem et Chakthorniam vel ad Nedelycz ad octauum diem mitteret, ubi et residuum pecuniae ad eius manus daremus, qui eiusmodi quietantiam nobis assignaret. In hodiernum tarnen diem nemo ad nos pro accipienda pecunia venit. Quare censuimus melius esse, ut pecunia predicta in propinquo Canisae reseruaretur, atque ego Andreas de Methnycz communi consensu ad manus meas recepi 1250 florenos Rhenenses, ut quam­primum Popendorffius vel Joannes Baptista Ehn pro dicta pecunia cum qui­entantia mandato Maiestati Vestrae congruenti miserit, ei fideliter assignabo, illudque chyrographum collegae meo Georgio Hozutoti mittam, solutori bellico Andrea Schnaterlio exhibendam. Cum iam in reditu essemus accepimus mandatum Maiestatis Vestrae Imperatoreae hesterno die uno fere miliari supra Warasdinum, in quo Ma­iestas Vestra clementer mentem suam nobis significare dignata est, quomodo cum Thayo de modernis prouentibus Zozed et Stwbycza tractaremus, optas­semus antea earn Maiestatis Vestrae Sacratissimae voluntatem cognoscere, ut eo melius et commodius de his tractare potuissemus, quid tarnen cum eo de

Next

/
Thumbnails
Contents