ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 272
prouentibus praesentis anni egerimus, Maiestas Vestra Sacra ex tenore huius scripti benigne cognoscet, commoditas enim iam nobis tractandi cum Thaio erepta erat, eo quod nos in reditu essemus, ille vero in Stiriam ad arcem suam Statembergam biduo antea profectus erat. Negotium tarnen modernorum prouentuum humiliter ad Clemens arbitrium Maiestatis Vestrae Sacratissimae reiecimus. Atque hec erant Imperator clementissime, quae scripto Maiestati Vestrae de actibus nostrae commissionis humiliter significare voluimus, in cuius gratiam nostra fidelia seruitia subijicimus, precantes Deum altissimum pro felicitate ac incolumitate Maiestatis Vestrae Sacratissimae longeva. In Nedelicz, die tertia mensis augusti, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo nono. 1 U zbirci Neoregestrata acta nema toga regesta. 2 Sesionalni regest postoji samo za stubički posjed (v. dokument br. 2). Da li neke pribilješke u tom regestu potiču od te komisije ili je pak postojao još neki regest teško je reći. Čini se ipak da su komesari imali u rukama regeste koji su 1566. bili deponirani u komori. Neoregestrata acta, sv. 948, br. 11. 82. Zagreb, 1570. I 18. Banovi Juraj Draskovic i Franjo Slunjski naređuju Zagrebačkom kaptolu da Franju Tahyja pozove na sud zbog nasilja učinjenih plemićima Mihajlu Hruševačkom i Adamu Marigoltu. Georgius Draskowych, Dei et apostolicae sedis gratia episcopus ecclesiae Zagrabiensis et Franciscus Zlwny de Frangepanibus, Segniae, Wegliae, Modrusiaeque comes ac Sacratissimi principis et domini, domini Maximiliani Secundi, electi Romanorum Imperatoris, semper Augusti ac Hungariae, Bohemiae etc. regis, archiducis Austrae etc. consiliarii, necnon Regnorum Dalmatae, Croatiae et Sclauoniae bani, amicis suis reuerendis Capitulo ecclesiae Zagrabiensis salutem et amicitiam paratam cum honore. Expositum est nobis in personis nobilium Michaelis Hrwssewachky de eadem Hrwssewach et Adami Marigholt dicti de Marigholthowcz, priuigni scilicet eiusdem Michaelis Hrwssewachky, quod cum temporibus hiis non ita diu praeteritis idem Michael Hrwssewachky expohes alias seruitor et officialis magnifici Francisci Tahy agazonum regalium magistri in possessione Zablathye vocata in comitatu Zagrabiensi existente, per eundem Franciscum Tahy constitutus, expleto scilicet tempore officiolatus sui circa festum Beati Martini episcopi et confessoris, in anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo sexto transacto praeteritum 1 ad praefatum Franciscum Tahy accessisset, ibique de praescripto officiolatu suo coram eodem Francisco Tahy iustam et sufficientem rationem deposuisset et praestitisset nec vel in minimo eidem Francisco de Tahy debitor mansisset, mercedemque seruitiorum suorum per aliquot annos non solutam sibi per praefatum Franciscum Tahy reddi et persolui postulasset. Extunc idem Franciscus Tahy, nescitur quo špiritu ductus, tum in castro Zomzedwara in dicto comitatu Zagrabiensi extructo constitutus, erga praefatum Michaelem exponentem commotus eundem nullis suis culpis exigentibus, primum inhonestis et ignominiosis vituperiis ac verbis illicitis affectum, praescriptaque mercede 272