ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 270

existentes diuenderet ac precium una cum restantiis prouentuum ad dietam Cameram administraret. Conuocauimus etiam iudices et iuratos colonos pertinentiarum arcis Zom­zedwar et castelli Stubycza, a quibus sumpto prius iuramento, diligenter scis­citati sumus de numero colonorum et eorum nominibus in singulis pagis co­morantium, item de uniuersis prouentibus, censibus scilicet ordinariis et ex­traordinariis ac seruitiis. Et cum iudicium fassiones per omnia regestis antea per commissarios ad id specialiter delegatos de pertinentiis, eorumque prouen­tibus, conscriptis conuenire videremus, non duximus aliud regestum opere precium esse scribere, sed illud ipsum relinquimus in suo esse et statu, nam nihil aliud nos scribere posse animadvertebamus, quam ilia, quae illis reges­tis continebantur. Nomina tarnen colonorum, qui vel morte vel migratione sublati extitissent ac in eorum locum alii venissent, uti presentium habitato­rum in eodem regesto una cum desertis sessionibus annotauimus. 2 Posteaquam vero haec praemissa suo modo absoluissemus, reeepto a Gerdakio clauibus arcis et castelli, medietatem arcis Zomzedwar et castelli Also Stubycza, cum suis antiquis et legitimis pertinentiis ac emolumentis et rebus in inuentario possitis, iuxta conditiones in litteris inscriptionis continen­tes, magnifico domino Francisco Thay dedimus et consignauimus, una cum litteris ipsis inscriptionalibus, reeeptis ab ipso prius litteris reuersalibus, quas ad Cameram Hungaricam reseruandas exhibemus ac parte arendae videlicet bis mille quingentis florenis Rhenensibus de prouentibus presentis anni, cum nulla nobis informatio data fuerit, nesciebamus quid ea in re ageremus, pre­sertim cum Gerdak litteras Maiestatis Vestrae Sacratissimae 20. junii ad eum datas nobis ostendisset, quibus Maiestas Vestra Imperatorea ei iniungere est dignata, ne modernos prouentus venderet vel alienaret, donec commissarii per Maiestatem Vestram illuc breui expediendi venirent, a quibus mentem Maiestatis Vestrae Sacratissimae perfectius cognosceret. Proinde suppliciter per nostras litteras orauimus Sacram Caesaream Maiestatem Vestram, ut de de­menti voluntate Sua nos edocere dignaretur, quid de modernis prouentibus nobis cum Thaio agendum esset. Verum cum responsum a Maiestate Vestra Sacratissima non haberemus, egimus cum Thaio, ut omnium redituum ordi­nariorum usque 22. diem junii, quo scilicet die litterae inscripeionis emannatae dinoscuntur, prouenire debentes, item totius sementis quae communi laborare et semine sata esset aequalem medietatem daret. Respondit Thay se Maiestati Vestrae Sacratissimae suplicasse, ut prouentus huius anni sibi clementer con­cedere Maiestas Vestra dignaretur. Nec dubitare Maiestatem Vestram Sacra­tissimam clementer preces suas exaudituram, presertim si Maiestas Vestra Sacratissima considerauerit sibi magnam summam soluendam esse, nec esset inquit unde ex reditibus dimidiae partis earn exigere possem. Cum nos priori sententiae inhérentes diceremus nulla ratione per nos concedi posse. Dixit prouentus sancti Georgii pro media parte vix confficere 25 R. Item oua et aliquot capreolos esse quae si Maiestas Vestra Sacratissima ei relaxare nollet, vellet redere de semente. Vero respondit, cum inquit eius Caesarea Maiestas medietatem horum bonorum a me rehabere voluerit, terra ita seminata repe­rientur, sicuti nunc, tunc dimidium itidem Suae Maiestatis esse poterit, sed speraret hos exiguos prouentus sibi Maiestatem Vestram benigne concessuram, cum ipse iamdudum ante emanationem litterarum inscriptionalium cum Im­270

Next

/
Thumbnails
Contents