ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 252

Item; de prouentibus duorum molendinorum per dominum Tahy cum mutuis jobagionibus in fluuio Zawy erectorum ad partem Suae Maiestatis nulli hactenus dati sunt prouentus sed totaliter pro se ipso usurpati. Item; molendinum sessionale in fluuio Krapina existens, in qua residet Joannes Lyolych castellanus scilicet eiusdem Tahy in castro Zomzedwara, ad utramque partem pertinentem, solus ipse Lyolych possidet, de quo similiter pro parte Suae Maiestatis nulli proueniunt prouentus. Item; in fluuio Byzthra penes allodium domini Tahy Pzarno dicti est unum molendinum, de quo similiter ad rationem Suae Maiestatis nulli proue­niunt prouentus, sed totaliter pro se ipso usurpauit. Item; sub castro Zomzedwara stabulum Suae Maiestatis unacum tecto, ubi alias triticum aliaque legumina seruari solebant, pro se ipso idem dominus Tahy usurpauit, quod nunque obtinet, iam vero locum non habemus ubi talia et similia reponerentur. Reverendissime, magnificis et generosis dominationibus Vestris palam est, quod ego hactenus ad officiolatum seruitutis meae nullum ordinem seu con­uentionem mercedis a Sua Sacra Maiestate Caesarea per Dominationes Vestras ordinatam habui et neque nunc habeo. Dignentur iam tandem, tarn de prae­teritis, quam futuris reseruitis, reseruientisque seruitiis meis benignam, iustam­que rationem habere, meque tarn stipendiaria solutione equitum, quam salarii mercedem, apud Suam Sacram Caesaream Maiestatem prömouere juuareque, ut tarn de praeteritis reseruitis seruitiis meis, quam futuris, contenus esse possim. Nam Dominationes Vestre optime recordare poterint ut post quam Zygethio eggressus sum usque in hodiernum diem Stipendium siue salarium ab aliquo neque a Maiestate Sua quicquam minime percepi, expectans semper promotionem Dominationum Vestrarum ac gratiam a Sua Sacra Caesarea Re­giaque Maiestate michi promissam. Suplico igitur, dignarentur pro suo erga me solito patrocinio apud Suam Sacram Caesaream Maiestatem litteris suis intercessoriis intercedere, michique de ulteriori bono et commodo benigne prouidere, quod Dominationibus Vestris reverendissimae, magnificis et gene­rosis quoad vixero reseruire non desistam; gratiosumque a Vestris Domina­tionibus expecto responsum me totum in fauorem atque tutelam earundem subiiciendo. Actum Posonii, 21. die Januaru 1568. 1 26. prosinca 1567. 2 U oba pasusa opisuju se najvjerojatnije Tahvjeve akcije na ugušivanju pobune koja je izbila krajem ljeta 1567. zbog komutacije crkvene desetine. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 16. Susjedgrad, 1568. 1 Komorski provizor susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva Stjepan Gerdak moli Ugarsku komoru da obavijesti vladara o Tahyjevim nasiljima prema seljacima i postupcima prema komorskoj upravi i izvještava o mogućnostima organiziranja prodaje vina vojnicima u Ivaniću; ujedno moli isplatu svojih prinadležnosti i predlaže podjelu vlastelinstva. Memorialle ad reuerendissimum, generosos, magnificos ac egregios domi­nos Sacrae Caesareae Regiaque Maiestatis Camerae Hungaricae consiliarios 252

Next

/
Thumbnails
Contents