ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 253
Stephani Gerdak; supplicat de his omnimodam ad Suam Sacram Maiestatem informationem dari. Reverendissime, generosi magnifici ac egregii domini, domini michi obseruandissimi. Primum: quod ex Styria depraedatus est bona Sue Maiestatis more hostili Zthobycensia cum suis colonis de Statomberg, ne obliuiscantur de isto articulo Sacram Maistatem Caesaream informare. Secundum: Quod idem dominus Tahy et consors eiusdem omnia pro suo voto in contemptum non solum Sacrae Maiestati Caesareae, sed etiam in Dei blasphemiam faciant. In die enim Sancti Stephani proxime praeterita, iam me absente, clero Sacra peragente ecclesiam inuasit et quia viri metu periculi et per milites ipsius domini Tahy dispersi fuerant, inuentans in ecclesia mulieres crudeliter expelli et hinc inde per pixidarios insequi fecit. Tertium: quod ittem attinet ad proprium Sue Maiestatis dampnum idem dominus Thahy ab extraneis, vineas in promontoriis Zomzedwara habentibus, omnes décimas effractis eorum cellis vinariis solus percepit. Quartum: quod idem dominus Tahy a colonis connumerationem dice praesentis exegit et sic pro media decimarum parte capitulo Zagrabiensi soluit centum florenos, quos Sacra Maiestas Sua tempore noue exactionis reddi per eum faceret, ne miseri coloni ad solutionem eius summae compellerentur. Quintum: quod idem dominus Tahy pixides barbatos, pulveres ad Sacram Maiestatem Caesaream aequaliter pertinentes solus tenet; necessariumque esse videretur, ut Sua Maiestas ad rationem Suae Maiestatis, michique talibus prouideret, quibus tempore necessitatis uti possem. Sextum: quod idem dominus Tahy habitationes pro parte Sacrae Maiestatis Caesareae in praefatis arce et castello ad creberrima Sacrae Maiestatis Caesareae mandata non restituerit, sed pro se et suis adhuc retinentur. Septimum: habet praeterea Sua Maiestas in arce Zomzedwara multa vina, quae in Iwanych inter milites Suae Maiestatis semper diuendi possent, ut non parum lucri ex eorum vinorum venditione proueniret, si Sua Maiestas per dominos Stirienses ad numerum aliquod equitum inter illos quibus soluunt in Iwanich dignaretur fieri mihi solutionem, ut ubi eos intertenerem et ibi seruirent, vinaque Maiestatis Sue Sacrae custodirent, ne sine praetio per milites consumerentur, quae aliqui diuendi vix possunt. 2 Octauum: quod a Sua Sacra Maiestate nondum habeam stipendii et salarii mei constitutam solutionem. Nonum: cum in anno domini 1566. per Sacram Maiestatem Caesaream ad officium castri Zenderew missus fueram (quod generosis et magnificis Dominationibus Vestris constat) et spe frustrates illinc redieram, Sacra eius Maiestas clementer demandauerat a Vestris reurendissima, generosis, magnificis ac egregiis Dominationibus iustam prouisionem pro mea sustentatione mihi fieri, donee locum seruitii habere poteissem factum tarnen si fuisset. Ego a die 17. mensis junii usque ad festum Sancti Martini eiusdem anni 1566, donee ad officium arcis Zomzedwara sum ingressus expectando seruitii conditionem in propriis expensis meis sustentasse me, propter necessitatem, quia nulla prouisio dabatur mihi non dicerem. Dignaretur itaque Sua Maiestas Sacra pro futuris etiam fidelibus seruitiis meis loco mearum expensarum, tam expensis, quam panno ad vestituram, clementer prouideri mihi facere.