ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 248
Decimus sextus testis venerabilis dominus Joannes plebanus ecclesiae Sanctae Crucis de Wrapcha per utramque partem requisitus ac ad puritatem suae conscientiae, tactoque dominicae crucis signo, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est se audiuisse inuasionem domus et curiae plebanalis ipsius actoris in Zthenyewcz habitae; item direptionem rerum et Thurce quoque captiui abductionem seit factum fuise, sed nesciret per quem et ex cuius commissione. Effractionem denique hostiorum tam ecclesiae quam etiam sacrarii dictae ecclesiae de Zthenyewcz vidisset, sed nescit per quem facta fuisset. De dissipatione et conculcatione venerabilis sacramenti fatetur se nichil scire. Presbiterum seu sacellanum ipsius actoris, fratrem vero carnalem ipsius testis, licet post tumultum sub dicto castro Zomzedwara factum idem testis reperit mortuum simulcum colono dicti actoris, tarnen nesciret per quem et ex cuius commissione interfecti fuissent. De impignoratione plebanatus nihil scire. 4 Tricesimus secundus testis circumspectus vir Petrus Franchewych, iudex possessionis nostrae Wrapcha, per utramque partem requisitus, adiuratus et examinatus propter propinquam vicinitatem, fassus et attestatus est: se quidem admisse invasionem domus et curiae plebanalis de Zthenyewcz ac effractionem hostiorum domus et curiae eiusdem, rerumque ipsius actoris, necnon peecorum et equorum abactionem atque Thurcae captiui ipsius actoris abductionem factam fuisse similiter audiuisset, sed nescit per quem et de cuius commissione id factum fuisse. Sciret tandem testis ipse presbiterum sacellanum et colonum ipsius actoris interfectos et vidisset mortuos, tarnen nesciret per quem et de cuius commissione factum fuisset. De dissipatione et conculcatione venerabilis sacramenti dicit se neque audiuisse usque modo. 5 Quadragesimus quartus testis venerabilis dominus Emericus Welykynus archidiaconus Goricensis et canonicus dictae ecclesiae nostrae Zagrabiensis, requisitus ad puritatem conscientiae suae, adiuratus et examinatus fassus et attestatus est se negotio causae partium praedictarum nihil scire, praeter quod sciret, quod post tumultum sub dicto castro Zomzedwar factum plebaniam ecclesiae de Zthenyewcz per dictum dominum Franciscum Thahy datam et collatam fuisse dicto magistro Stephano Myndzenthy; nesciret tarnen quali sub conditione. 6 Quinquagesimus testis egregius Michael litteratus Loyewych de Byzthra per utramque partem requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est tali modo: quod cum idem testis quadam die, post festum beati Georgii martiris in praescripto anno domini 1565. praeterito, hinc ex Zagrabia ad domum suam sub dicto castro Zomzedwara habitam proficiscebatur, diuertisset ad praefatam curiam plebanalem dicti actoris in prefata Zthenyewcz habitam, vidissetque eiusdem domus fenestras vitreas contractas, necnon etiam horthensia partim contrita et concultata, partim vero ablata. Atque idem testis eundem Michaelem plebanum actorem interrogasset, quisnam huiusmodi damna eidem intulisset. Qui quidem Michael plebanus ipsi testi respondisset quod inquit Balthasar Tahy cum suis satellitibus, cum scilicet reuerteretur de sub 248