ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 249
dicto castro Zomzedwara ista omnia mala fecisset eidem. Audiuisset praeterea idem testis ab ore ipsius Michaelis presbiteri actoris quendam unum canem per eosdem Balthasarem et suos complices fuisse interfectum. Christopherus autem Grubar praetactum Thurcam captiuum et peccora eiusdem Michaelis plebani actoris sciret testis accepisse et abegisse. Nesciret tarnen de cuius commissione. Audiuisset insuper idem testis tam prius quam etiam hodie ab ore proprio dicti Sigismundi Zermegh, quod seruitores sui praefatos equos eiusdem actoris in bonis Zamoboriensibus repertos accepissent et eidem Sigismundo dédissent. Praeterea hoc scitu deponit idem testis, quod praefatus dominus Balthasar Thahy unacum generosa domina matre sua tune extra hoc regnum, eodem domino Francisco Thahy nesciret testis ubi existente, adhuc ante exclusionem ipsorum ex dicto castro Zomzedwar factam a domino Stephano Myndzenthy, socio scilicet et concanonico nostro ad litteras eorum obligatorias per eundem testum manu propria scriptas ad pignus etiam auri et argenti sub spe future restitutionis mille talleros leuasset. Praeterea vidisset et legisset idem testis litteras ipsius domini Francisci Thahy donationales ad praefatam plebaniam discreto condam magistro Gregorio alias rectori scholae nostrae Zagrabiensis super eodem plebanatu datas, qui eundem plebanatum usque ad mortem suam possedit. Praefatum vero presbiterum sacellanum dicti actoris audiuisset ab ore proprio egregii Michaelis Pernar aliter Tholkechew dicti, seruitoris praefatae dominae relictae banissae, per eundem Michaelem Pernar ad jussum et mandatum dicti condam domini bani fuisse interfectum. Inuasionem autem et spoliationem praefatae ecclesiae parochialis in Zthenyewcz habitae, atque hinc rerum ecclesiasticarum ablationem, venerabilis insuper sacramenti ewcharistiae subuersionem et in terram proiectionem et conculcationem fatetur idem testis a nemine alio id audiuisse quam ab eodem Michaele praesbitero actore per dictum dominum Balthasarem et suos satellites factam fuisse et patratam. 7 Quinquagesimus quintus testis venerabilis dominus Thomas Dyanwary archidiaconus Dwbicensis et canonicus dictae ecclesiae Zagrabiensis requisitus ac ad conscientiae suae puritatem adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est hunc modum: quod licet ipse testis audiuerit invasionem domorum et curiae plebanalis et etiam miserorum colonorum ipsius actoris in Zthenyewcz habitarum, necnon direptionem aliquarum rerum et victualium ipsorum colonorum praefatae ecclesiae per quosdam haidukones dicti domini Francisci Thahy absque scitu suo factam fuisse; et dum id ad aures et notitiam dicti domini Francisci Thahy, tunc Zagrabiae in domo ipsius testis constituti, peruenisset, illico praesente ipso teste idem dominus Franciscus Thahy firmiter commisisset suis, ut statim pro illatis damnis miseros colonos contentassent. De aliis dicit nihil scire. 8 Centesimus sextus testis prouidus Lucas Korbachych de Krayzka colonus pertinentiarum castri Chazarwar requisitus, adiuratus et examinatus fassus et attestatus est se in facto causae partium nihil scire, praeter quod post tumultum sub praefato castro Zomzedwara contra dominum banum factum, nocte sequenti, dictus dominus Franciscus Thahy ad domum ipsius testis confugisset unacum filio suo Balthasare et aliis quamplurimis suis et dicti domini bani seruitoribus profligatis. Ibique apud eundem festem nocte illa 249