ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 238
subterfugium quaerere. Arbitramur humillime causam hac iis rationibus differi posse. Primo, quod cum causa haec talis sit, quae a primordio tractari debeat, inchoanda erit ab exclusione Francisci Tahy per viduam et complices suos facta, deinde a contemptu mandatorum Maiestatis Vestrae profligatione exercitus eiusdem et manifesta rebelione viduàe et suorum complicium; quae facta ita sibi cohaerent, ut neutiquam possint ab inuicem diuelli. Propterea, etsi sciamus viduam illam non posse pro suis complicibus absentibus respondere, cum haec causa personalem reorum assistentiam requirat, ut tarnen judicibus et aliis palam sit, Maiestatem Vestram Caesaream non sine certis et expressis rationibus causae reuisionem diffère. Interroganda erit vidua coram iudicibus an ad omnia praemissa in sua et omnium suorum complicum contra quos proponitur personis respondere voluerit et an id faciendi potestatem ac facultatem ab illis habeat, et num velit de rigore iuris in iis per iudices pronunciari. Quae si ad hoc se obtulerit, quod tarnen facere iure' non potest, tandem conuertenda est oratio ad iudices, scilicet an secundum décréta et consuetudines regni possint ita circa praemissa iudicare, ut in omnibus praedeclaratis circumstantis rigor iuris obseruetur, de que eo, sententia etiam contra noncitatos ferri possit. Ad quas propositiones, si iudices et vidua accesserint, atque haec fuerit voluntas Sacrae Maiestatis Vestrae Caesareae poterit causa iudicio submitti. Sin autem nec iudices earn authoritatem sibi sument, nec vidua tali iudicio stare voluerit, poterit causa commode differi maxime cum articulus decreti Tripartiti primae partis nonus manifeste contineat haec verba: Quod nobiles regni non nisi citati et ordine iudiciario condemnati in eorum personis et rebus damnificati aut detineri possint. Cumque rei non sint citati iuxta articulum decreti praedicti secundae partis septuagesimum quintum, quern hue adiecimus, neque iudicium de iis fieri potest ex rationibus in dicto articulo comprehensis. His itaque de causis censemus humillime causam praedictam minime nunc iudicari posse, nisi Maiestas Vestra velit earn causam de simplici et piano revideri, quod si fiet, restitutio bonorum sine dubio sequetur et Maiestas Vestra Caesarea cogetur deinde extra dominium bonorum ius suum praetensum prosequi. Ubi autem citati fuerint rei et causa ad legitimum processum fuerit deducta, tunc ex hoc iuridico processu vidua et complices eius omnes notam infidelitatis incurrent et inde Maiestas vestra Caesarea senciet commodum, quod autem interea temporis, dum citatio peragetur et causa ad debitum finem deducetur, bona in manibus Maiestatis Vestrae manebunt, non putamus id aliquatenus Maiestatem Vestram Caesaream offendere quandoquidem non vi possesionem bonorum illorum Sacra Maiestas Vestra Caesarea apprehendit, sed vidua ipsa ultro caedente et per hoc se, suosque complices noxios profitente, quam quidem bona sunt in manibus Maiestatis Vestrae tanquam iudicis supremi seu in sequestro. Hoc etiam humillime subiungere voluimus, ut Sacra Maiestas Vestra Caesarea significare dignaretur domino locumtenenti, se non distinctam sed integram causam castri Zomzedwara hoc est violentias et circumstantias omnes iam superius connumeratas et alios casus sibi inuicem cohaerentes et non saltern restitutionem dicti castri et bonorum iure reuideri, et de rigore in omnibus et contra omnes reos pronunciari commisisse, ut hoc pacto, expressius mentem Sacrae Maiestatis Vestrae intelligat, alioqui si id iudices et rei facere detrectarent, ut a reuisionem supersederent. Posonii, 1. die augusti, anno domini MDLXVII. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 34. 238