ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 231
Cum hiis me meaque perpétua seruitia Vestris reverendissimae, generosis, magnificis ac egregiis Dominationibus itterum atque itterum obnixissime recommendo, quas Deus optimus maximus sanos, incolumes, faelicesque in aeuum conseruare dignetur. Datum ex castello Also Zthwbycza, 29. die iunii, 1567. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 22. 53. Susjedgrad, 1567. VII 17. Komorski provizor susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva Stjepan Gerdak obavještava Ugarsku komoru o istrazi provedenoj protiv Franje Tahyja, načinu pobiranja crkvene desetine, Tahyjevu postupku prema predijalcima, te o cijeni i urodu vina. Reverendissime, generosi, magnifici et egregii domini, domini mihi summa obseruantia colendissimi, perpetuorum seruitiorum meorum obnixissimam commendationem. Hic misi Vestris reuerendissime, generosis, magnificis ac egregiis Dominationibus litteras attestatorias inquisitionis videlicet regii hominis cum testimonio Capituli in negotio domini Tahy nunc primum finite et emmanatae. Non est timendum de aliquo errore vel cassatione earundem ex parte hominis regii. Deus enim ita voluit quod egregius dominus Casparus Drwskoczy habeat bona hereditaria in comitatu Zagrabiensi in Campo Thwropolya vocati existentia, qui est condiuisionalis frater nobilium Myxych dictorum, nam et castellum illud Lwkawecz in territorio eorundem situm est, prout egregius dominus Matheus Zalathnoky coram me personaliter fassus est, qui castellum illud ad praesens possidet. Agricultura frugum pronunc metendarum, laus deo, satis gloriosa est ac vix aliquando dominium istud habundantior fuit, quam ex gratia dei pronunc futura creditur. In cuius cumulationem, quantum in me est ad partem Sacrae Caesareae Regieque Maiestatis, diligenter in dies laboro. Quantum attinet décimas istius dominii pertinentiarum Zomzedwara et Also Zthobycza, eas hiis diebus proxime praeteritis quasi coacte per aliam partem, propter inhibitionem coram Capitulo per me factam, prout Dominationibus Vestris prius perscripseram, iam communicato mecum consilio per nunctium dominae consortis domini Tahi mihi adhibito, apud dominos capitulares Zagrabienses simul constituti personaliter pro ducentis florenis hungaricalibus arendauimus. Quaequidem pars altera, frustrata spe et opinione iuxta cogitatum suum, sibi et heredibus suis in specie exigendarum, prout nunquam alias fuisset, declinavit in animo et dicit eadem domina pectatum esse, incipere id quod alias non fuit. 1 Consuetudo autem veterana antiqua talis est: in frugibus tritici et siliginis a qualibet capetia exiguntur vienenses decern, in vino quoque a quolibet cubulo vini totidem.* Vina non habent praetium bonum; putabatur nunc temporis commodior esse presertim a Carniolis, sed non veniunt. Suntque universaliter inhabundantes et libenter duos cubulos per florenum unum, domina consors domini Tahy venderet si posset, habet multum vini, sola procuravit tempore vindemiae et potuit habere. 231