ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 232
Caesarea Maiestas quanta habet, tam hic, quam in Zthobycza, potuissent meliori praetio diuendi, si praefata domina non interturbasset cum sua copiositate. Nihilominus curabo ea amicorum opera, quo meliori praetio potero diuendi, quamuis de illis maxime timeo, quia et nunc tria magna vasa vini sunt corrupta, quae qualiter congregata sint, Deus nouit, non fuit officii mei. Praeterea unus ex predialibus Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis ex pertinentia Berdowcz semper in seruitiis domini Tahy cum reliquis nonnUllis Kanisae existens, hiis proxime elapsis diebus, vix viuus domum miser redierat, qui bonus vir et seruitor fidelis fuit, ex cuius verberatione obierit. Vestris reverendissime, generosis, magnificis ac egregiis Dominationibus is presentium exhibitor verbotenus dicet, quem examinare dignentur rogo. Quemadmodum in prioribus quoque litteris meis Vestris reuerendissime, generosis, magnificis ac egregiis Dominationibus supplicaueram, ita et nunc humillime supplico, dignentur secundum Dei iustitiam et iuxta Seriem supplicationum, tam consortis meae, quam mearum, ex parte bonorum meorum Salmonffalwa apud Sacram Caesaream Regiamque Maiestatem dominum, dominum meum clementissimum, graciosae intercedere, quod Dominationibus Vestris vita mea comité perpetuo reseruire curabo, cum hiis me meaque seruitia iterum atque iterum obnixissime recomendo, quas deus optimus maximus sanos, incolumnes, felicesque in aeuum conseruare dignetur. Ex castro Zomzed, die 17. julii, anno 1567. 1 Vlasnik je crkvene desetine na području susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva bio Zagrebački kaptol. Kaptol je još u prvoj polovini XVI st. predao desetinu u zakup posjednicima vlastelinstva koji su tako sudjelovali i u tom obliku eksploatacije seljaka. U nekoliko spisa iz polovine 1567. nalaze se podaci o nastojanjima Franje Tahyja da crkvenu desetinu iz novčanog oblika rente komutira u naturalni oblik (in specie). 2 Gerdak misli reći da se pobire po 10 bečkih denara od svake »capetia declmalis«, tj. od desetine priroda. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 19. 54. Susjedgrad, 1567. VII 1 Franjo Tahy optužuje pred Ugarskom komorom provizora Stjepana Gerdaka zbog pružanja otpora komutaciji crkvene desetine iz novčanoga u naturalni oblik. Magnifici domini mihi obseruandissimi, seruitiorum comendationem. Ego per certos et laborosos tractatus eficeram apud Capitulum Zagrabiense, ut decimam perpetualiter arendent castro Zwzedt et castello Stubicze, propria eorum bona, pro florenis trecentis in specie coligendis, ita tarnen ut interim donee Sacra Caesarea Maiestas et Regia medietatem bonorum habet in suis imperialibus et regiis manibus Sue quoque Maiestati equalis medietas cedat ex eis, uti ex aliis cedit, id etiam mandatum Sue Sacre Maiestatis continet. Nunc vero Stephanus Gerdak ob fauorem rusticorum propter nonnullas fassiones eorum, utcunque factas, laborauit apud Capitulum me inscio pro florenis ducentis, ut in pecunia colligat, in damnum Maiestatis Sue non paruum ac meum. Ab eo Vestre reuerendissima, magnificae ac egregiae Dominationes diiudicare possunt, si hec licerent fieri et si talia pertinerent ad bonos et utiles of232