ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 230
Praeterea, ut praeceptoriae exeant cum clausula ista (praesentibus perlectis exhibendi restitutis). Ittem, ut attestantes iubeantur convenire ad diem et locum quem homo regius vel palatinalis eis praefixerit, quoniam moram exigeret, si per singulos domos attestantes personaliter accedendum esset. Tales praeceptorias reuerendissimo, generosae magnificae ac egregiae Dominationes Vestrae michi primo quoque tempore sine mora remittant. Necessarium enim est, ut datum huiusmodi praeceptoriarum fiat ad eundem diem, videlicet feria quinta proxima ante festum Nativitatis Beati Joannis Baptistae. Preterea, ut Dominationes Vestrae de contrascriba hue mittendo curam diligentem habere volunt, gratum est mihi, nam summe necessarium est, ut ne tardet. Quantum décimas istas attinet, pro depositione summae ad terminum deputatum dominibus Capitularibus ad partem Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis non est dubitandum, exinde diligenter habebo curam. Quod autem facultatem Posonium proficiscendi adipisci minime potui, valde est mihi molestum, quia per aemulos et adversarios meos minus iuste et indebite per varias sinistras informationes maxime sum oppressus una cum consorte mea; sperassem pro nunc apud Sacram Caeaream Regiamque Maiestatem penes legittima iura mea aliquid effecturum; video et ipse me hinc ad praesens amouere non posse, turn propter executionem attestationis, turn etiam propter instantiam messis frugum et alia queque quamplurima negotia Suae Maiestatis, que Deus ipse nouit quanta sunt. Molestationes non paruas habeo a domina consorte domini Tahy ac officialium suorum. Nunc congregat pixidarios ad castrum Zomzedwara; sunt ferme ad triginta conducti. Nescio quid sibi vult. Ego autem sum tantum cum prioribus duodeeim portariis, quid mihi faciendum sit a Dominationibus Vestris informationem expecto. Si enim inimicitias contra iurisdictonem et dignitatem Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis domini, domini mei clementissimi, molituros scirem, concessa mihi superinde facultate, Deo juvante scio quid facerem. Quum itaque negotia mea propria coram Sacra Caesarea Regiaque Maiestate prout volebam, personaliter nequeo, habeo quasdam duas supplicationes ratione bonorum condam Bernardi Gwoff in comitatu Soproniensi existentium apud egregium dominum Joannem Pethrychewych viceprothonotarium Regni Sclavoniae; supplico Vestris reverendissimae, generosis, magnificis ac egregiis Dominationibus iuxta continentias dictarum supplicationum coram Sua Sacra Caesarea Maiestate habeant me et meam consortem in nostris iuribus humillime commendatos, quia deus nouit iniuste et indebite per aemulos et aduersarios nostros oppress! summus. Et satis parum supplico pro mea parte, ut Sua Maiestas Sacra tantum id reuidere dignaretur: an bona ilia iuste per deffectum seminis a Sua Maiestate impetrare potui nec ne, quae per integrum annum et tres hebdomadas legittime possedi. Et sic opera quondam domini Bathori et domini Joannis Pethew Vienne detentus, absque omni iuris processu ablata sunt et nunc saltern apud manus fidèles existant, quia faemineum sexum non concernunt. Si vero concernunt, probent et videantur iura utriusque partis, iam enim praeteriere quinque anni postquam nullum fructum ex illis habui bonis, sed illi usi sunt et numquoque utuntur cum eis, cum eos non concernant sed certo scio, ut dudum ad fiscum Regium sint condescensa, quo iure ea a Sua Sacra Caesarea Maiestate impetraui cum litteris statutoriis nemine contradicente. 230