ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 222

in Sclauonia huiusmodi odiosam inquisitionem in se assumere vellet) de Ca­mera Suae Maiestatis iam tandem hue deputare, id quod modo quoque auide expectamus et summe etiam opus est, ut Sua Maiestas tantis violentiis patra­tis et aliis quoque difficultatibus, quibus Dominationes Vestras prius quoque certificauimus, iam tandem ad finem deueniret. Videtur etiam, ut ea inquisi­tio fiat Zagrabiae, in loco communi, et unus aut duo ex capitularibus Zagra­biensibus eisdem commissariis adiungantur; quorum unus fiat reverendus do­minus Emericus Velikinus, alter vero Thomas Dombrensis, ambo personae satis idoneae, nullum habentes personarum respectum. Ubi autem idem dominus Tahy scripto suo asserit nihil de prouentibus istius castri Zomzedwara ultra portionem suam pro se accepisse, tarnen neque id merito dicere posset. Nam Dominationes Vestrae etiam ex inventario per dominos commissarios confecto et ad Cameram transmisso clare intelligere po­tuerunt quantam summam cubulorum vini, tam in pertinentiis eiusdem castri Zomzedwara, quam etiam castello Also Stubitza, de prouentibus iuris montani autumno praeterito supra portionem Sacrae Caesareae Maiestatis prouenien­tem pro se exegerit et quantis etiam vicibus pro reddenda eius percepta por­tione eundem solicitauerimus, numerum eius Deus nouit, et nec quicquam ab eo obtinere potuimus, praeter quod demonstrabat nobis ad restantias quorun­dam miserorum hominum, quorum vineae grandinibus omnino sunt concussae, ita quod ne una quarta quidem vini illis supermansit, velitque eo suo facto, ut nos eosdem miseros et alioquin satis afflictos colonos ad persoluendas easdem vini restantias etiam suffocates conpellamus, id quod nobis etiam diuina com­miseratione suadente facere non licet, neque volumus, sed ut idem dominus Tahy ea quae supra portionem suam percepit nobis in specie restituât et ut miseri coloni de utraque expectentur ad futuram vindemiam. Dignentur itaque Dominationes Vestrae mandato eisdem Sacrae Caesa­reae Maiestatis apud eundem dominum Thahy efficere, ut de perceptis portio­nem Suae Maiestatis iam tandem nobis restituât et ne eosdem miserimos co­lonos ratione eiusdem nondum persoluti iuris montani captiuet, neque alio modo opprimât, prout hactenus eosdem incarcererandos et captiuos durissimis laboribus, fame et siti cruciando, sine omni commiseratione afficere non est veritus. Quos si Christiana pietate moti panibus non prouidissemus, fame om­nino periissent, quibus apud eundem neque precibus nostris auxilio adesse potuimus. Ceterum scimus Dominationes Vestras nobis iam succenseri, quod reges­tum prouentuum eiusdem castri Zomzedwara et castelli Zthubicza conscriptum ad Cameram hanc hucusque non transmiserimus. Nos itaque iam diu hoc fecis­semus, nisi ipse dominus Tahy et domina consors eiusdem conscriptionem eo­rundem prouentuum interturbassent. Nam ut et prius Vestris Dominationibus perscripsimus, adhuc autumno praeterito earn conscriptionem inceptam fuisse et nescimus qua de causa eadem domina consors praefati domini Tahi provi­sorem suum a nobis fecit reuocari et ulterius numquam efficere potuimus, ut inceptum negotium ad finem deducatur. Quamuis autem iterum non desisti­mus sollicitare, quo mandato Dominationum Vestrarum pro officio nostro satisfacere possumus. Qualiter adhuc illi miserimi propulsi coloni suplicant ex litteris eorun­dem inclusis Dominationes Vestrae intelligent. Supplicant itaque adhuc humil­lime eisdem dé opressione eorundem graciose prouisuras etc. 1 Datum in Zomzedwara, 7 aprilis, anno 1567. 222

Next

/
Thumbnails
Contents