ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 223
Idem dominus Tahy modo quoque dicit Sacram Caesaream Maiestatem in praedictis castro Zomzedwara et castello Also Zthobicza nullam iurisdictionem habere, praeter quod prouentus eorundem ad rationem Suae Maiestatis usque decisionem causae exigere deberet et quod ipse istud dominium totaliter atque integrae a domino quondam Bathori emisset sibi et haeredibus suis iure perpetuo et propterea agit cum miseris colonis omnia iuxta suam voluntatem, prout hoc ipsum nobis scripto declarauit. 1 v. ispravu pod br. 47. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 17. 50. Prag, 1567. IV 15. Prijepis pisma kralja Maksimilijana Franji Tahyju kojim odbacuje Tahyjeva opravdanja na optužbe zbog protjerivanja kmetova sa susjedgradskostubičkog vlastelinstva i zadržavanja stambenih prostorija koje pripadaju komorskoj upravi. Maximilianus etc. Reddite sunt nobis litterae tuae, quas nobis XI die nuper exacti februaru rescripsisti, quibus quidem excusationem tuam submissam de habitationibus pro officialibus nostris in dimidietatem arcis Zomzedwara et castelli Stubitza collocatis et colonorum fuga cognouimus. Verum habita hoc nomine ampliore informatione deprehendimus, officiales nostros iustam conquerendi causam habuisse, nobisque, qui dimidietatem praefatae arcis et castelli tanquam supremus in isto Regno nostro iudex sequestri nomine possidemus, non duas habitatiunculas, quas iam habent, sed directam mediam habitationum illarum partem absque ulla exceptione competere. Proinde fidelitati tuae denuo firmissime praecipimus mandantes ad secus habere uolentes, ut praefatis officialibus nostris non solum omnes illas habitationes, aediumque Seriem quam relicta Andreae a Teuffenbach inhabitabat citra ullam longiorem tergiversationem statim concédas, neque te amplius difficilem exhibeas, verumetiam ipsos in dimidietatis prouentuum administratione ulio modo impedias, quin potius omnino efficias, ne ipsis deinceps vel contra te vel homines tuos conquerendi iusta causa praebeatur. Adhaec tibi quoque serio et firmiter edicimus atque mandamus, ut colonos illos qui ob saevitiam tuam aufugisse dicuntur, restitutis eisdem bonis suis, sua pacifice inhabitare permittas, neque ulli colonorum receptorum sine légitima causa iniuriam inferas, neque inferi ullo modo concédas et si quos habes captiuos sine iusta et graui causa detentos, quamprimum liberos dimittas ac caueas, omnino ne colonorum illorum operis et laboribus in rem tuam abutaris vel aliorum convertas, neque bonorum illorum distributione tuis seruitoribus facta quicquid prouentuum dimidietatis nostrae, ut hactenus per te factum esse accipimus, ullo modo inmiriuere ausis, sed ut prouentibus illis in pristino statu relictis officiales nostros dimidiam eorum partem absque ulla contradictione colligere permittas. Quo modo seriam ac firmissimam nostram exequeris voluntatem. Datum Pragae, die XV aprilis, anno 1567. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 30. 223