ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 221
Vestras Dominationes optate certificare festinauimus, in aliud tempus transtulimus; quum et colonos castelli potissimum Also Zthwbycza dominus Tahy ad quodam nouum allodium suum, in sessione Mathei Belynich propulsi coloni in Pzarno extructi, omnibus debitis laboribus et seruitiis a castello prefato auertere et labores debitos eo conferre cogit. Ad loca quoque aliorum propulsorum similiter colonorum non alios colonos colocauit, uti Suae Sacrae Maiestati descripsit, sed propriis seruitoribus ea diuisit possidenda, unde nulli prouentus ad partem Suae Sacrae Maiestatis proueniunt, uti hec omnia domini commissarii fidedigni Suae Sacrae Maiestatis, si per Suam Maiestatem ad prescripta revidenda et veraciter rescienda missi fuerint, pro certo comperient, sine quorum presentia Sua Sacra Maiestas nostris difficultatibus et Suae Maiestati maximo damno dominique Tahy immeritae excusationi, debitum finem nequaquam sortiri poterit. Cum autem domina relicta praescripti quondam Joannis Gywlay specialem suum procuratorem et seruitorem egregium dominum Joannem Kwskoczy ad Suam Sacram Maiestatem transmiserit, opinione nostra Vestrae Dominationes quantum in negotio dicti quondam Joannis Gywlay Suam Sacram, Maiestatem certificare deberent sine mora. In reliquis nos et seruitia nostra humillima Vestris reuerendissimae, generosis magnificis et egregiis Dominationibus deditissime commendamus, quas Deus Omnipotens conseruet sanos et incolumes. Datum ex castro Zomzedwara, 27. martii anno 1567. * U Izostavljenom dijelu pisma opisuju se Gerdakovi poslovi oko devolucije fisku vlastelinstava Trakošćana i Vinice poslije smrti Ivana Gywlaya. Dio pisma koji objavljujemo predstavlja odgovor na Tahyjevu predstavku od 24. I 1567, v. ispravu br. 45. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 24. 49. Susjedgrad, 1567. IV 7. Komorski upravitelj Stjepan Gerdak i providnik (contrascriba) Ivan Varaždinac podnose Ugarskoj komori neke prijedloge za provođenje istrage protiv Tahyja i mole intervenciju zbog zatvaranja kmetova koji nisu dali gornicu; tuže se na Tahyja zbog nekih prekršaja prema komorskoj upravi. EXEMPLUM LITTERARUM OFFICIALIUM SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS IN ARCE ZOMZEDWAR CONSTITUTORUM CONTRA DOMINUM FRANCISCUM TAHY AD CAMER AM HUNGARICAM, 14. APRILIS, ANNO 1567. Reverendissime, generosi, magnifici ac egregii Domini etc. Proxime praeteritis diebus misimus peculiarem tabellionem nostrum erga Dominationes Vestras, medio cuius, tam de bonis quondam Joannis Gyulay relictis, quam etiam aliis difficultatibus cum domino Tahi habitis, Cameram istam satis abunde informauimus. Licet autem neque de prioribus ab eadem resolutionem aliquam acceperimus, neque scimus, in quem finem Dominationes Vestras iam amplius inquietare, cum nullam earundem effectum hactenus factum esse, perspicere potuimus. Putabamus Suam Maiestatem vel aut supplicationem spectabilis domini Petri Erdewdy etc. ad inquirendas violentias per eundem dominum Tahy commissas, certos commissarios (eo quod nemo hic 221