ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 220
suos in illis non praefecisset, sine omni dubio, magna pars colonorum illorum pre taxatione ipsius domini Tahy ex bonis eisdem afugisset. Quemadmodum et proxime praeteritis diebus sine scitu nostro ad ducentos florenos renenses sub spe futurae restitutionis taxauerat illos, quae nos rescientes statim restituimus illi, neque miseros colonos et alioquin iam ultimae pauperitati redactos taxare tam iniuste permisimus, nam et tempore, quo dominus banus nomine Suae Maiestatis dicta bona possedit, similiter sub spe restitutionis, dictus dominus Tahy taxauit miseros colonos, quibus usque in diem presentem nihil reddidit. Quantum autem ad litteras domini reuerendissimi Zagrabiensis ex parte commissariorum ad nos datas, de quibus in nuperimis nostris litteris Vestris Dominationibus mentionem nos ad easdem misisse feceramus, ex aliqua inaduertentia mittere obmiseramus, quas praesentibus inclusas mittimus. Ad ultimum vero seu postremum articulum prefati domini Tahy Suae Sacrae Maiestati in litteris suis descriptum, in eo videlicet, ut ipse dominus Tahy paria litterarum ex Hungarica cancellaria mandatarum et aliarum ex Germanica Suae Sacrae Maiestati misisset, ut Sua Maiestas pristinam dementem deliberationem Suam intelligeret, cum id negotii concernât autoritatem et dignitatem Suae Sacrae Maiestatis et cancellariorum similiter Maiestatis Suae, nihil respondere scimus, quoniam id non est nostri iudicii. Ubi vero Vestrae Dominationes inuentarium per dominos commissarios repertum et conscriptum per nos Vestris Dominationibus mitti postulant, cum id non officii nostri sed praefatorum dominorum commissariorum fuerat, qui inuentarium praescriptum pure et liquide sub sigillis, tam illorum quam nostris, ad Vestras Dominationes transmiserunt, habemusque 1 a Vestris Dominationibus responsum in scriptis tale praescriptum inuentarium Vestras Dominationes in specie accepisse. Quod autem Vestrae Dominationes, ut universas pertinentias et prouentus praescripti castri Zomzedwara et castelli Also Zthwbicza reambulare, connumerare et perscribere, Vestrisque Dominationibus in scriptis mittere debuissemus, nobis demandant, id quidem iuxta commisionem Vestrarum Dominationum proxime praeterito autumno omnibus vus et modis, adhibito nobis Georgio litterato prouisore domini Tahy, exequi curabamus; sed interim nescimus qua de causa domina consors praefati domini Tahy prouisorem praefatum suum reuocari, ne inceptum per nos negotium et commissio Vestrarum Dominatipnum finem debitum sortiretur fecit. Quod negotium et nunc in eodem statu imperfectum manet nihilominus assiduis nostris sollicitationibus curamus et curabimus, ut semel inceptum et iam im parte maiori exequutum negotium ad debitum finem deducatur. Prediales seruitores, equis propriis inseruire debent, sunt numero ferme sedecim. Qui omnes compulsi per paefatum dominum Tahy in Kanysa instar stipendiariorum Suae Sacrae Maiestatis sub capitaneatu eiusdem manere coguntur, neque exceptis solis duobus ad perferendas litteras vel alia seruitia Suae Sacrae Maiestatis habere possumus. Utrum vero id iustum sit an non, Vestrae Dominationes diiudicent. Et in his quoque apparet innocentia et excusatio praefati domini Tahy, ob firmitatem vero scripti huius nostri, his predialis ostensor presentium per Vestras Dominatione fideliter examinetur, rogamus. Multa quidem et alia per nos Vestris Dominationibus essent scribenda, quae propter negotia de bonis quondam domini Joannis Gywlay, ut de eisdem 220