ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 219

sicuti ea omnia suficienti modo comprobari poterunt. Nam nihil occulte sed manifeste et cum scitu dicti domini Tahy et ad optata Suae Dominationis paria dificultatum nostrorum ad Vestras Dominationes missarum dicto domino Tahy in scriptis dedimus. Ad secundum vero, ubi apertissimae patet dictum dominum Tahy affir­mare Suam Sacram Maiestatem in omni iurisdicione praescriptorum bonorum alienam esse, nec aliquid iuris in illis habere, sed tantum iudicem et admi­nistratorem iustitiae inter partes et Suam Maiestatem non debere percipere fructus praescriptorum bonorum, nam pro tanta summa pecuniarum omnem iurisdicionem eorundem bonorum pro se tantum emisse, affirmat. Cum ta­rnen manifestum sit omnibus et palam familiam Bathory numquam medie­tatem praescriptam eorundem bonorum, quam nomine Suae Sacrae Maiesta­tis, nunc nos officiales possidemus, possedisse et per hoc si nunquam possederunt ipsi Bathory, neque aliquid ab illis emere potuit; imo et illam medietatem, quam quondam Andreas Bathory domino Tahy vendidit et ille emit in praeiudicium verorum heredum dominorum quondam Hennyng et successorum eorundem. Occulte intrando arcem praescriptam Zomzedwarien­sem vespertinis et serotinis temporibus, neque in praesentem usque diem aliqua iuridica statutione dimidietatem praescriptam possidet, sed quasi vio­lentus. Et ideo opinione nostra, iureque Regni Hungariae Sua Sacra Maiestas plus iurisdictionis in cunctis bonis praescriptis habet, quam ipse violentus possessor dominus Tahy. Et iustum fuisset, ut neque ipse dominus Tahy por­tionem suam ad instar partis alterius usque decisionem causae possedisset, sed tanquam bona dubiosa manus principis concernentia Sua Sacra Maiestas infra decisionem praescriptae causae penes se reseruasset. Nec sine dificul­tate animaduertendum est Suae Sacrae Maiestati et Vestris Dominationibus cum ipse dominus Tahy fructus eorundem bonorum ex bonis per ilium pro tarn magna summa emptis Suam Maiestatem alienum percipere, describit, quasi ut dicat, opinione nostra immerite et iniuste: in his Sua Sacra Maiestas iure quoque contra praefatum dominum Tahy tanquam calumniatorem prin­cipis sui procedere debet et potest. Ad tertium autem, ubi conqueritur quod plures homines interteneret quam deberet ex eo, quod nos tum personaliter quam per litteras cum suis maleuolis colloqueremur, qui bona praescripta pro se ipsis optarent. In his quoquae manifeste declarat Suam Sacram Maiestatem sibi in bonis illis sus­pectum esse judicem et nos officiales Suae Sacrae Maiestatis, qui ad fidelis­sima seruitia firmissimo iuramento Suae Maiestati astricti sumus, .quasi pro­ditores illorum bonorum esse, cui nos usque ad amissionem capitum nostrorum pro honore nostro quantum ad nos attinet suo tempore respondere • parati sumus, quoniam nos fideles nobiles Suae Sacrae Maiestatis et precipue iudices huius Regni Sclauoniae ordinarios itinerantes penes dictum Castrum Zomzed­wara aliquando gratia hospitii recipere et honeste tractare pro dignitate Suae Sacrae Maiestatis debemus. Qui autem fuit extra illos, qui bona ipsa pro se ipsis optarent, ignoramus, si illos coram Sua Maiestate non nominauerit. Ubi vero medietatem prouentuum Suae Sacrae Maiestatis ex bonis prae­scriptis nec accepisse neque accipere conare asserit, imo accepit et in dies accipit, sicuti id et hoc in futurum Sua Sacra Maiestas et Vestrae quoque Dominationes pro certo comperient. Quod autem se malum non esse et colonos non dissipare scribit, imo si Sua Sacra Maiestas praescriptis bonis tempestiue non prouidisset, officialesque 219

Next

/
Thumbnails
Contents