ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 218
Dominationes non ut difficultates ipsae per nos eisdem specificatae per dictum dominum Tahy et suos diminuerentur, verumquidem in dies augentur. De domibus quoque castri Zomzedwara unicam tantum domunculam ad partem Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis addidit, quemadmodum superioribus quoque diebus Vestris Dominationibus perscribere curauimus. Utrum autem credendum sit domino Tahy, quod domina relicta quondam Andreae Thefenpah omnes habitationes suas in praefato castro Zomzedwara benivole dicto domino Tahy concessisset, se ipsam vero inquilinam tantum fecisset, quas domus ante eiectionem praefatae dominae relictae ex dicto castro Zwzed dictus dominus Tahy numquam possedit. Et post eiectionem suam praefatas domus dicto domino Tahy nulla via contra jurisdictionem Suae Sacrae Maiestatis concedere potuit, cum nihil tunc possedit. Cum tarnen manifestum sit, castrum praescriptum cum cunctis habitationibus inter praefatum quondam Andream Thefenpah et dominum Andream Bathory diuisum fuisse et dominam relictam suam veram dimidietatem praescriptarum domuum usque ad eiectionem suam possedisse. Aut si nos officiales Suae Sacrae Maiestatis pro rata et vera dimidietate praefati castri tantum duas exiguissimas domunculas nomine Suae Sacrae Maiestatis possidere, dictum vero dominum Tahy universas egregias domus et palatia praefati castri violenter pro se et suis reseruare conuenit. Sua Sacra Maiestas et Vestrae quoque Dominationes diiudicent ex qua una domuncula, quam prius nobis concessit, duas cameriolas scriptorias, tertiam vero partem pro mensa edendi disponere coacti sumus, alteram vero, quam addit postea, pro familia Suae Maiestatis tenere debemus. Haec sunt omnes domus ad partem Suae Maiestatis, quae inhabitare soient, quod cunctis nobilibus circumvicinis qui intrant partem dicti castri Suae Sacrae Maiestatis comprobari potest. Quantum autem ad propulsos colonos et direpta bona eorundem per dictum dominum Tahy attinet verum quidem, quod praescripti coloni ob tirranidem dicti domini Tahy bona illorum et res amittere et sie in alias partes afugere coacti sunt. Ex eo quoniam quedam Stephanum vicecastellanum praefatae dominae relictae Thefenpah captiuare et per multos nobiles Regni contra illum iudicium facere fecerat, quem iudicium dictorum nobilium semper libertauit, nihilominus contra tale iudicium illum capite plecti fecit. Alterum vero Joannem Zabo captiuari et nudum in acrissimis frigoribus in carcere tam diu donee spiritum emisit sine omni iudicii administratione fecit. Iam Sua Sacra Maiestas et Vestrae quoque dominationes considèrent, qualia praefatus dominus -"-hy contra miseros Christianos obseruat iudicia. Ubi vero praefatus dominus Tahy Suae Sacrae Maiestati supplicat, ut praescriptum negotium Zomzedwariense iure reuideretur et quod ipse tribus non parum aggrauaretur; primo, quod Sua Sacra Maiestas paruis etiam aliquando sinistris rebus molestatur; secundo, quod dederit pro bonis praescriptis florenos hungaricales quinquaginta milia, alii vero fruetus pereiperent; tertio vero, quod videt, etiam absente se intellexit, nos officiales Suae Maiestatis sepius tum personaliter conuiuari et colloqui, quam etiam per litteras cum suis maleuolis et illis, qui ea bona optant et optarent pro se ipsis et pro hac causa cogeret plures intertenere homines quam deberet, ut illi non eueniret rursum quod ante acciderat detrimenti. Ad praescriptos tres articulos hec respondemus: ad primum videlicet de quibuscunque Vestras Dominationes hucusque difficultatibus nostris informauimus et deineeps quoque informabimus non sinistre, sed vere et iuste 218