ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 217

c redat Vestra Maiestas non esse talem, qualem declarant me coram Vestra Maiestate in talibus, nisi hominem, qui cupio, ut me et meos post Deum et Vestram Maiestatem coloni nutriant, necessaria ordinent, quod facere video omnes mortales. Hec humiliter, confidenter Vestrae Maiestati Sacre volui significare. Paria autem litterarum pristinam ex hungarica cancellaria emanatarum et modernarum ex germanica Vestrae Maiestati permitto, ut inteligat Vestra Maiestas, tot et tantis curis occupatus, pristinam dementem Vestrae Maies­tatis deliberationem, cui perpétua seruitia comendo, quem deus felicem Sa­num conseruet. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 29. 47. Brezice, 1567. III 25. Prijepis pisma kojim seljaci protjerani sa susjedgradsko-stubičkog vla­stelinstva mole Ugarsku komoru za savjet i posredovanje kod vladara kako bi se što prije riješila njihova tužba protiv Franje Tahija. Egregii domini etc. Errantes ac latitantes per prouincias iam semel amis­sis bonis nostris ex una parte obliti terroris et timoris domini Francisci Tahy, quasi conquiesceramus. Nunc autem iterum terror, timor, potissimum autem ineffabiles minae et secutamina Suae Dominationis: erga nos iterum atque iterum turgide et furiose recrudescentia peiora omnia prioribus, quapropter Dominationes Vestras summopera rogamus et flagitamus causa omnipotentis dei, ut nobis de hac re bonum et maturam consilium dare velitis, quid facturi sumus, vel potius Dominationes Vestrae talia Principi significare velitis, spe­rabamus iam pauperes ut aliquis bonus finis calamitatis nostrae afforet, sed iam istis talibus malis nostris auditis vana spe lactati visi sumus. Domina­tiones Vestrae non spernentes nos pauperes, sed considérantes ipsam divinam clementiam faciant, ut haec intelligat Maiestas Principis, ut ne in aeternum ita pereamus. Ex consilio Dominationum Vestrarum conscripsimus summam rei disipationis nostrae ac bonorum nostrorum perditionis, quae omnia in scriptis habemus ac tenemus, quod scriptum si Dominationes Vestrae volunt ad se habere. De omnibus istis piam a Dominationibus Vestris expectamus rela­tionem. Datum ex Bresecz, 25. martii, anno 1567. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 17, prilog 48. Susjedgrad, 1567. III 27. Izvod iz pisma koje su Ugarskoj komori uputili komorski provizor u Su­sjedgradu Stjepan Gerdak i providnik Ivan Varaždinac povodom Tahyjeva opravdanja na njihove optužbe. i 1 Quod autem ad primum articulum excusationis domini Francisci Tahy ad difficultates nostras Vestris Dominationibus et dicto quoque domino Tahy in scriptis datis coram Sua Sacra Maiestate factae attinet, credant Vestrae 217

Next

/
Thumbnails
Contents