ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 216

Intellexi litteras Vestrae Maiestatis Sacrae, esse Vestram Maiestatem informatam solum unam domum me concessisse officialibus Vestrae Maies­tatis in castro Sused et id derogari iurisdictioni medietatis Vestrae Maiestatis Sacrae. Clementissime Imperator! Id minime credat Vestra Maiestas (salua tarnen gracia Vestrae Maiestatis Sacrae), nam omnia habent, praeter eas, quas vidua Tephenpah sola mihi concessit, eo adhuc tempore, quo ipsa possidebat, volebam unam cum eis concambire, noluerunt, eamquoque habent et omnia quaeque in omnibus fortaliciis illis duobus vidua possedit, habent integrae, praeter supra nominatas, quas sola vidua sponte concesserat. Ego vero, clementissime Imperator et justissime, adhuc Jaurinii per meum scriptum significavi humi­liter eas domos mihi per viduam concessas, hoc etiam quod ibi nulla fuerunt diuisa, sed in paratis prouentus omnis generis diuidebantur et modo quoque diuiduntur, etiam hoc quod, quicquid habet juris familie Bathory in eis om­nibus bonis, fortaliciisque me ab eis émisse et pro hac causa ac aliis certis Vestra Maiestas clementer uti iustus clemens piusque imperator et rex non expresse déclarât in suis regiis, imperialibusque litteris constituisse suos of­ficiales in fortaliciis Zomzedwara et Also Zthwbycza, donee inter me et vidu­am decisio causae fiet, fortiterque ad eas adhereo et me teneo firme salua gracia Vestrae Maiestatis uti domini clementissimi. Supplico itaque Vestrae Maiestati Sacrae humilime dignetur iam tandem diem constituere, ut ea revideant et finiantur ex Dei gracia et clementiae Vestrae Sacrae Maiestatis. Nam ego agrauor tribus, non paruum. Primo, quod Vestra Maiestas molestatur paruis, etiam aliquando sinistris rebus; se­cundo, quod dedi pro eis iam bonis totis florenos hungaricos quinquaginta milia alii fructum percipiunt. Tercio, quod video, etiam absente me intelligo, officiales Vestrae Maiestatis Sacrae sepius, tum personaliter conuiuari et col­loqui, quam etiam per litteras, cum meis maleuolis et illis qui ea bona optant et optarent pro se ipsis, et pro hac causa cogor plures intertenere homines, quam deberem, ut ne mihi rursus eueniat, quod ante acciderat detrimenti. Prouentum vero medietatis certe, nec accepi nec accipere conor usque decisionem causae in minima re, sed honoro, uti domini mei clementissimi, nam semper omni tezauro, gracia, clementiaque Vestrae Maiestatis perspec­tior fuit et erit apud me, tanquam clementissimi imperatoris et domini et regis nostri iustissimi. Quantum attinet ad colonos fugitiuos, ego optassem ut ne discesissent, sed expectassent iudicium per nobiles personas fiendum, sed noluerunt nisi discesserunt, adhuc tempore viduae nam illi ex colonis fuerunt praecipui et maiores in eis que contra Maiestatem Vestram acta sunt et meam familiam, modo quoque essem paratus, ut redirent ea condicione, ut legem et jure mediante poenam subeant aut sese expurgent iuridice, resque ablatas omnino restituèrent. Hae vero personae non sunt ultra quam septem, loco quorum dudum partem colonos locaui, partem vero viros militares, qui et Maiestati Vestrae et post Vestram Maiestatem mihi et meis inseruiunt ubique. Si vero ego essem malus aut optarem colonos dissipare, non habuissem tot, quot amisi iam a Turcis et tyranide Zryny et bani. Immo defleo et perditos et ex animo plures habere optarem. Sed clementissime imperator, omnes homines habent maleuolos, emu­losque, scio nec me carere talibus et illi talia spargunt, et me defamant, videndo festucam in meis oculis in eorum trabem non considerando. Certae 216

Next

/
Thumbnails
Contents