ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 215

De porcis decimalibus litterae Suae Maiestatis nihil de praeteritis in se continent, sed de presenti nihilominus meo scitu aut commissione omnia equa­liter sunt et fuerunt diuisa probetur et qui fuerint in diuisione iusta soluant et restituant, me in hoc et aliis similibus omnino exemptum esse volo, talia non facta fuisse ex meo mandato vel commissione. Regestum iuris montani utraque pars habuit ante ab eis nunquoque esset petendum, nihilominus in gratiam Cesaree et Regie Maiestatis et meam inocentiam pure explicando et Vestris inuentionibus aut occassionem que­rentibus minime locum dare volens, dabitur. Straminis pars per vos accipiatur; ita tarnen, ut si alio vendere vel­letis, mihi sit liberum supra alios emere, quum multa pecora habeam par­entis Turcicham expulsionem ex hungaricis bonis, sperabam autem ut et maiora promererer straminibus tanta et toties patiens in fidelitate Sue Ma­iestatis perseuerans. lus montanum ut equaliter diuidatur iustum est eo modo, uti ante fuit obseruatum. De allodio in Sparno, iustum est ut tante quantitatis sessio colonatus in eadem possessione pro allodio ad tempus decisionis iuris accipiatur de­serta et pro allodio conuertatur. Fenum indiuisum diuidatur recte equaliter ad partes duas veteri modo. Ubi scribunt me facere captiuationem et cetera similia per colonos castri in contemptum iurisdicionis Maiestatis Sue optassem talia precauere et mihi non obici, que odium pariunt mutuum aut honorem meum ledunt, sed quum ipsi in considerate his verbis et vocabulo uti ausi sunt, sine omni rationabili causa nam ubique domini nobilesque suos iuxta mérita punire soient, iterum gratia suo tempore prosequi etiam officiales. Ideo quisquis mihi ausus est aut audet hoc vocabulum obicere immérité. Id nemo nec vere, nec iuste mihi ascribere potest, quia autoritatem ego Sue Imperialis Maiestatis et Regie, dignitatemque honoro et estimo, venerorque tamquam fidelis minimum et antiquus perpetuusque subditus et seruus Sue Maiestatis unacum meis. Iurisdictionem autem Sue Sacre Maiestatis ego indignus sum disputationi committere, sed clare constat in litteris Suae Maiestatis et expresse ex Hun­garica cancellaria emanatis Vobis officium hoc concredidisse usque decisionem iuris inter me et viduam Tephenpak, nec ibi esse mentionem unico verbo de iurisdictione Sue Maiestatis, quum Sua Maiestas clementer pie, paterneque uti dominus et rex iustus offert iudicium inter partes litigantes facere, non sese immiscendo. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 26. 46. Kaniža, 1567. II 11. Franjo Tahy odgovara vladaru na optužbe koje su protiv njega iznijeli komorski službenici zbog zadržavanja prostorija koje su pripadale Hennyngh­ovcima, prisvajanja prihoda koji pripadaju komori i protjerivanja kmetova. Sacra Romanorum Imperatoria ac Regia Maiestas, domine et domine mihi semper clementissime. Seruitiorum meorum humilimam, meique in gra­ciant! Vestrae Maiestatis perpetuam subiectionem. 215

Next

/
Thumbnails
Contents