ARHIVSKI VJESNIK 4-5. (ZAGREB, 1962.)

Strana - 130

6-0 Titulo convict!vae assümit quidem 20 fl 12 x ast cum juxta expositionem reflexionis 4-ae universa convictivae summa 175 fl 8 x V. V. efficiat, quaestio debet adhuc formari de 154 fl 56 x V. V. 9- 0 Super solutis 15 fl pro tema ex Gustoss usque Modoss facta peregrinatione — sub N-o 4 2/4 nullum documentum producteur. Exsolutio proinde haec eo ipso difficultari debet. 10- o Magis adhuc difficultatur libera sub N-o 5-o exposita erogatio 27 fl qui precario ad iter Zemlinense consumpti esse allegantur; specificen tur expen­sae — et vera earum erogatio legitimo documento comprobetur. 11- o Juxta quietantiam pro documento 6. acclusam emptae sunt in Custos mense augusto 4 orgiae lignorum satis charo pretio, orgia enim 13 fl 7 2/4 x constitit. Ligna haec pro percepto assumpta non sunt — et tota expositio circa emptionem horum cum circumstantiis temporum non convenit. Mense enim augusto 1821. cum transportu l-o in Croatiam nihil ad agendum habuit domi­nus rationista, siquidem tunc fruges Zeunigianas Jaurinum promovens abinde non nisi mense Octobri revensus fuisset, et empta tune ligna, uti documentum 66 docet, exolvisset. Quidquid proinde cum lignis factum, illa nallatenus ad expensas hujus transportus pertinent, et tamquam a dominio deperdita consi­derari debent, unde dominus rationista male erogatos 52 fl 30 x bonificare tenetur. 12- 0 Passuales Zemlini subscriptae, et ut testimonium domini provisoris Var­jachich pro documento 9-o acclusum docet, eidem domino Varjachich Siscii exhibitae, quia similes erogationes tardius quoque plures occurrent, etiam in censura producantur. 13- 0 Sub documento 12 emptae 3 orgiae lignorum conveniunt quidem cum circumstantiis moderni transportus, quia tarnen pro percepto inductae non sunt, de realitate emptionis hujus dubium semper moveri potest. 14- 0 Nec 16 librae candelarum sub documento 13-o emptae venerunt ad per­ceptum, ita nec 15 librae sub documento 14-o percipiuntur, quare exoluti sub utroque documento 21 fl 42 x difficultantur. 15- 0 Documentum 9 et 15- tum inter se combinata manifeste produnt, quod 2 fl 50 x in documento 9-o seorsive expositi etiam in summa 3 f 1 56 x-rum, quam documentum 15-tum expungit, contineantur — hac ratione una eadem­que summa bis in uno eodemque merito erogetur. Non tantum originales pa­ssuales, uti sub reflexione 12 postulat exactoratus, exhibendae, sed 2 fl 50 x a<I omnem casum restituendi. 16- 0 Nullo documento probatur, quod in Tricesima Jeszenovaczensi pro tabacca 59 x soluti fuerint. Producatur bolletta hanc erogationem attestans. 17- 0 Ex documento 18 non apparet, quo praecise tempore pro 46 equis, utram­que navim trahentibus ex Czigainzka Adicza usque Kobass 1065 fl V. V. soluti fuerint. Probet hoc dominus rationista ex Diario chronologico, quod tarn praeci­piente instructione dominate, quam inviante priori censura ducere debet. 18. Hoc ipsum diarium etiam relate ad documentum 19 producendum est, insuper dominus provisor Varjachich velut in loco constitutus aurigas utram­que navim a Kobass usque Siscium trahentes ipse interrogare potuisset, non autem nudam fassionem duorum servorum excipere. 19. Super exolutis titulo Kazuchine 117 ü 30 x V. V. nullum adest docu­mentum, quod sub N-o 20-o adesse deberet, nec proinde erogatio acceptari potest — 130 —

Next

/
Thumbnails
Contents