ARHIVSKI VJESNIK 4-5. (ZAGREB, 1962.)
Strana - 131
20. Quietantia Joannis Fabacz, navarchi Stephano Lendarits navarcho appiicari non potest quemadmodum documentum 22-dum applicat, detur clarificatio, interea exoluti eidem 79 fl V. V. praenotantur. 21. Ex combinatione documenti 10-mi cum 23 et 30-mo apparet, quod duodecim remigeris ex Gustos usque Zemlinum ambas naves dominales dimittentibus bis exsolvatur merces — siquidem in documento lO-o seorsive bunc in finem 97 fl erogentur, in documentis autem 23 et 30-o prout etiam in corpore rationum clare dicatur, et remigeri 12 nominentur, quibus a Gustos usque Si,seium cuilibet 50 fl V. V. exolvuntur. Diarium hac in re primam dilucidationem dare debebit. 22- 0 Omnes et singulas in modo nominates documentis remigerorum solutiones, imo et alias maximi momenti erogationes aeris parati Janko Fabacz, navarchus, recognoscit, hie tamen in documentis, quae exolutorum in hoc transportu hominum nomina., continent, nullibi comparet. Unde supponitur, quod testimonium extradans Fabacz, in transportu hoc nec adfuerit, si autem adfuit, cur solutio sub documento 22-o Stephano Lendarich sub documento v 23-o Stephano Millakovits, sub documento 24 Stephano Szeremeth navarchis extradata fuit? Detur de his aucto expositis navarchis clarificatio. 23- 0 Detur et super eo clarificatio, unde Mathias Jugh remiger qui documenta erogationum cum supraattacto Fabacz Joanne cointelligenter ' attestari solet, solutionem suam acceperit — siquidem historica exactoralis notitia de solutiionibus navarcho rum dominalium haec sit: Per rationistam Schveiczer teste documento 38 exoluti sunt a 12-a novembris 1818. usque 12. novembris 1820-mi. Per rationistam Mattiassich teste documento 54 a 12-a novembris 1820-mi usque 12 maii 1821-mi, sed Jugh Mathias hac occasione nihil percipdt. A. 1821. uti ex documentis 96 et 97 apparet, dominus Jakits Mathiae Jugh 100 fl Joanni autem Fabacz 150 fl V. V. exolvit. Occasione autem transportus 2-di dominus Steffulics teste documento 62 Joanni Fabacz 413 fl 15 x Mathiae autem Jugh 519 fl 40 x exolvit, uti hoc in reflexione 27 ad transportum 2-dum accomodata perstringitur. 24- 0 Erogationem aeris parati latere 2-do quatuor x-ris justo majorem habet. 25. Emptes sub documento 36-to clavos N-o 100 rationista nullibi percipit, pretium proinde horum ex documento, quod nullam absolute probabilitatem praesefert contoalis in fornice Zemlinensi extradati, ipse mediante diario eruat, et illud cassae dominali bonificet. 26-0 Mathia Krajachich (quisquis ille fuerat) officiolatus Modossiensis occasione emensurationis frugum, et onerationis navium non indiguit, si etiam opera ejus eguisset, mercedem fatigii ejusdem ipse ex cassa dominali expetita prius a spectabili domino directore erogandi facultate exolvisset; hunc igitur in quodcunque proprium commodum applicuit dominus rationista penes emensurationem frugum in granario Modossiensi — igitùr sine indultu exolutos eidem 20 fl ex proprio etiam bonificet, eo magis, quod et ipsum documentum 37 quo mediante dicta summa erogatur, necessariis requisitis provisum non sit. 27. Emptae exolutaeque sunt sub documento 43 candelarum 10% librae — sed ad rationes assumptae non sunt — quare et ex hac causa, et ex alia, quod nempe alto pretio libram videlicet ab 1 fl exolverit dominus rationista difficultare debet ex actor atus emptionem hanc siquidem domino rationistae pro suis usibus applac.idatae in tabella convetionalistica annuae 50 librae candelarum vix aliquando hoc pretio exolutae sint cur ergo in usus hajoshonum tarn charae candelae? — 131 —