Dénesi Tamás - Dejcsics Konrád (szerk.): Collectanea Sancti Martini - A Pannonhalmi Főapátság Gyűjteményeinek Értesítője 2. (Pannonhalma, 2014)

III. Forrásközlések

A MEDGYESI SOMOGYI CSALÁD KÖZÉPKORI OKLEVELEI 263 Capitulum ecclesie Albensis omnibus Christi fidelibus tam peresentibus, quam fu turis30 presentium notitiam habituris salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod magister Iohannes filius Weluengh de Horhy pro se personaliter, onera vero et gravamina Katherine et Ursule vocatarum filia rum suarum in negotio infrascripto super se assumpmendo ab una parte, siquidem ex altera nobilis domina Dorothea vocata, consors Thome de Som, filia condam Stephani filii Michaelis de Gywla ex nobili domina Katherina nuncupata, filia dicti Welueng propagata similiter personaliter pro se, onera autem et gravamine Iohannis, Anthonii et Ladislai, filiorum ac Katherine filie suorum super se in infrascriptis recipiendo coram nobis consti-tuti per eosdem spontanea eorum voluntate confessum extitit pariter et relatum in hunc modum, quod quamvis inter eos ex suasione et instigatione diabolica pretextu seu occa sione portionum possessionariarum condam Michaelis filii dicte nobilis domine Katherine, filie dicti Weluengh in possessionibus Wal, Horhy, Tharnok et Wereb vocatis habitarum in ipsos rite et legittime ac iuxta regni consuetudine devolutarum litis et controversionis materia mota et ventilata fuisset, tamen ipsi ordinativa compositione quam plurimorum proborum et nobilium virorum pacem partium zelantium, ut de medio eorum omnis [discordie (?)] fames tolleretur, ipsique et ipsorum successiva posteritas in evum pacis pulcritudine vellent congratulari, ad talem pacis et concordie unionem devenissent, ym­mo devenerunt nostri in presentia eomodo, ut ipsi sedatis et sopitis premissarum litium motionibus, si se et ad eos pertinentes super universis dampnis, nocumentis, iniuriis, taxarum seu colletarum executionibus, factis potentiariis et generaliter quibusvis malo­rum generibus hucusque inter eos patratis et commissis mutuo et alternatim reddidissent et conmisissent expeditos per omniaque satisfactos, litteris inquisitoriis, prohibitoriis, evocatoriis et affirmatoriis hactenus in alterutrum super factis premissis [- - -]ptis31 fac ­tum possessionarium tangentibus emanatis, cassatis et viribus carituris, derelictis et com­missis dictas portiones possessionarias iamfati condam Michaelis in dictis possessionibus habitas salvis aliis portionibus possessionariis ipsorum scilicet Iohannis et domine in prescriptis possessionibus existentibus, remanentibus taliter in duas partes divisissent inter ipsos imperpetuum duraturas (?), quod in possessione Horhy predicta Iacobus villicus gemeghfrember (?) Laurentius Madaraz ac una sessio [- - -]32 deserta, necnon medio media sessio Iohannis Kapas similiter deserta a plaga aquilonari conmorantes et existentes, in possessione autem Tharnok Petrus Osvaldi et Michael Sclavus a parte me­ridiei residentes, in possessione siquidem Wal relicta Vincentii magni, Egidius Boncha, Petrus Weg, Michael Kwn ab orientali, Mathias Waryas, Brictius filius Iwan, Ladislaus litteratus ab occidentali residentes et existentes, et ceterum in prefata possessione Wereb Thomas Sartor villicus, Petrus Kanisai a parte occidentali et Gregorius parvus ab orientali, item sessio Demetrii dicti de Kerezthwr ab aquilonari plagis residentes prefato magistro Iohanni prescripte autem nobili domine Dorothee in prescripta possessione Horhy, Andreas Mayor, Colomanus ab aquilonari, Iacobus Kuthus ab occidentali, item sessiones Iohannis dicti de Gardon, necnon Iacobus penes [- - -], Petri Srok ab aquilonari plagis residentes et adiacentes item in possessione Tharnok Thomas Hongy et relicta Pauli villici 30 futuris] utána áthúzott s 31 a szó első három betűje olvashatatlan 32 olvashatatlan szó

Next

/
Thumbnails
Contents