Dénesi Tamás - Dejcsics Konrád (szerk.): Collectanea Sancti Martini - A Pannonhalmi Főapátság Gyűjteményeinek Értesítője 2. (Pannonhalma, 2014)
III. Forrásközlések
264 BIRISZLÓ LŐRINC OSB a parte orientali, in possessione vero Wal antedicta Ladislaus Zeuke a meridionali, relicta Georgii Marthel, Iohannes filius Georgii ab orientali Dominicus, filius Iohannis, Paulus Vargyas, Iohannes Sutor, Laurentius Pinther ab occidentali, ac sessio Benedicti filii Dionisii deserta a dicta orientali plagis conmorantes et existentes, preterea in prescripta possessione Wereb Barnabas, filius Pauli ab orientali, Laurentius Zenthe ab aquilonari, ac sessio relicte Gregorii Mayor deserta commorantes et adiacentes cum omnibus utilitatibus dictarum sessionum iobagionalium predictarum pro portionibus devenissent iure perpetuo et irrevocabili possidendi, ceterum voluerunt eedem partes, ut quia prefatus magister Iohannes in dicta Horhy, prefata vero nobilis domina in dicta Wal possessionibus sessiones habere dinoscerentur, ideo ipse magister Iohannes in dicta Wal pro se, prefata autem nobilis domina in dicta Horhy similiter pro se sessiones locare et construire possent atque valerent, terras autem arabiles in dictis possessionibus Wal et Wereb spectantes et ad loca sessionalia ipsorum pertinentes inter se dividere deberent, preterea dixerunt quod in facie dicte possesionis Wereb quilibet eorum similiter pro se [- - -] construire liberam haberet potestatem, aque autem et decursis earum ac fontes in faciebus earundem possessionum existentes ipsis, necnon iobagionibus ipsorum ac animalibus eorum et dictorum iobagionum ipsorum communes haberentur, hoc non pretermisso quod dum et quando ipsi in superficie iamfate possessionis Wereb et in aliis eorum possessionibus predictis piscinam pro se preparari facere voluerint, extunc liberam preparandi haberent facultatem, quibus in expensis ubi ante aliqua partium ad preparandam dictam piscinam tepida esse videretur, extunc altera pars ipsam piscinam suis sumptibus preparari facere posset, successu autem temporum quin ipsa pars hac non perficiens in dicta piscina portionatus habere voluit, extunc non aliter nisi prius persoluta medietate dictarum expensarum ac prefata piscina expositarum in dominium eiusdem introire et proventus eiusdem pro se percipere posset. Dixerunt nichilominus eedem partes, ut quilibet proventus silvarum ac vinearum in superficiebus iamfatarum possessionum existentes, ipsis ab hominibus forensibus provenientes equaliter inter se dividere, proventus autem a iobagionibus ipsorum eis provenientes quilibet eorum a suis iobagionibus et non alterius partis pro se percipere deberet et teneretur. Decreverunt etiam ipse partes, ut prefatus magister Iohannes in ipsa possessione Wal a parte aquilonari, prefata autem nobilis domina in eadem possessione Wal a parte meridionali in duabus lineis platee eiusdem pro se ipsis iobagiones locare valerent, in facie autem possessionis Wereb a partibus aquilonari et meridiei prefata domina in platea vero occidentali in ordine locorum sessionalium a prescriptis plagis aquilonari et meridiei ipse magister Iohannes pro se ipsis iobagiones locare possent, hoc non pretermittendum est, quod lites super ipsis possessionibus moventes communibus cum expensis et laboribus prosequi deberent, ubi autem de ipsis possessionibus aliquam partem iuridice amitterent, extunc huiusmodi amissam portionem equaliter tollerarent. Dixerunt nichilominus, ut mediam partem proventus piscine cum quarta parte alterius medietatem eiusdem in facie dicte possessionis Horhy existentis idem magister Iohannes pro se et aliis tribus partibus proventus eiusdem medietatis antefate piscine dicte domine Salvis remanentibus percipere posset, tali sub obligamine, ut dum aliqua ipsarum partium aut eorundem heredes premissa in toto vel in parte in progressu temporum retractare vel infringere attemptaret, extunc talis pars contra parte altera in premissis perseverante in succubitu duelli facti potentiali (?) convinci deberet eo facto ad que permissa et quevis