S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)

Okmánytár I - XII.

176 Statutum Amplissimi Senatus circa proventum Studiosorum. Bonus ordo postulat bonorum mobilium qualiumcunque in Ecclesia obventorum, obtinendorum partitionem inter Studi­osos Scholae nostrae hac serie lege statuere: 1. Quae ex Cantationibus, Festualibus, Nuptialibus, Czehalibus, Funera­­libusque per dies obveniunt, eorum singuli quidem Studiosi debent esse participes non tamen absque gradus distinctione, Novitii novitianum, Mediocres mediocrem, Veteres veterem summant divisionem ; 2. De musto aut vino tempore vindem­iarum in decimatione oblato, simulque publicationibus Festu­alibus a nunc in posterum in Salarium Praeceptoratus aequalis divisio statuitur. (Eredetije a Matricula Scholae seu Liber Rectorum Czegle­­diensium 4 — 15. a református egyház levéltárában.) III. Digna sunt, quae pro memoria consignetur. (Az iskola eladása 1760-ban, a belőle való kiköltözés; az iskolának grammatical fokra leszállítása.) Anno, quo templum vetus Czeglediensibus Helveticae Confessioni addictis ereptum, Romanensium possessioni indi­catum erat, anno videlicet 1753 die 27. Martii, aedes etiam parochiales dictae, quas nempe Pastor et Praecentor Ecclesiae incolebant, illud tanquam accessoria, suum sequebantur Prin­cipale. Sed scholae aedificia, ut possideri eousque possent, dum recentia existuendi facultas Reformatis nostris suppeteret, atque etiam libertas eadem vendendi concessa est. Vendita etiam sunt possessa post existentem istam metamorphosin septem annos integros anno 1760 die 29. Martii, cuidam chi­rurgo Germano florenis Rhen. 140 exspectandi neccessitate illi imposita ad diem usque Martini, intra quem terminum nova Scholae aedificia erigenda commode absolvi possent, quae auxiliante Deo maximam partem consummata etiam sunt, atque 8a Novembris pristinam relinquentes, in Nomine Domini praesidio tectorum novae Scholae nosmet commisimus, illinc procedentes Psalmum 12Imum pervenientes, huc Psalmi 122di

Next

/
Thumbnails
Contents