S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)

Okmánytár I - XII.

175 collocet; cumque ferme in ipso vivamus saeculo, quo secundum vaticinium Christi Domini charitas multorum refrigesceret, hinc unusquisque Scholae Civium in errogatione collectae verbis flexanimis, quibus corda Oppidanorum ad opus misericordiae exsuscitet, utitor, quantitatemque beneficiorum acceptorum una cum nominibus dantium in conspectu ipsorum in chartam con­jicito, ipsisque honeste gratias agito, peractis vindemiis catalo­gum benefactorum Rectori tradito, secus facturus publica peroratione punitor. Lex II. Unusquisque Scholae Civium mustum in rationem Rectoris destinatum ab Oppidanis erogato, erogatumque fideliter tum in labro, tum in dolio parato; et per bajulatores parari curato, bajulatores semper et ubique sequitor, nusquam eos deserito, aut huc illucque divagari permittito. Nemo apud vinum consedito, ibique vino se ingurgitato, nemo in rationem sui mustum expetito, Rectorem ne in minimo quoque damnificato et defraudalo, nemo aliquem Oppidanorum proptermittito, sed unumquemque justo tempore requirito. Si quis Oppidanorum ob ipsius absentiam vel alia quacumque ratione proptermissus esse contigerit, postea ad ipsum redito,ab ipsoque fideliter et honeste expetito, secus facturus tanquam otiosus, infidelis et hellus virgis caesus Schola ejicitor. Lex de Coquia. Quia victus Studiosorum quotidianus ex constitutione Superiorum per cives oppidanos ex coquia, vulgo sic dicta, ordinaria debet suppeditari, hinc ne defectum patiantur Studiosi nostri, tenentur de hoc victu sibi ipsis prospicere hoc modo scilicet: ut unus illorum intra spatium unius, alter intra spatium alterius mensis et sic per consequens successive ostiatim in die binis vicibus obambulent et ea, quae ad victum ordinarium pertinent, neminem civium derelinquendo, verbis non futilibus, sed honestis expetant, neque ullum praedictarum injuria aliqua afficiant, tandem vascula, quibus cibi opportantur, evacuata per fideles manus iisdem civibus oppidanis sine omni defectu restituant, nisi toties — quoties ex propria bursa precium per­solvere velint; qui verum huic constitutioni nostrae obtemperari noluerint, omni victu penitus carebunt.

Next

/
Thumbnails
Contents