S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)

Okmánytár I - XII.

I. Cegléd városának, református egyházának és isko­lájának eredetéről és viszontagságairól szóló föl­jegyzések. Készítette Tóth Sámuel, az iskola rektora (1778—1780.) régi írások és emlékezetben maradt hagyományok alapján. P. M. (Pro Memória.) Placuit Praedecessorum profundam negligentiam hoc quali­cunque Mnemonico profligare. Qui oppidum primus hoc statuit, vix arti quid definire possum, nisi Coloni Bohemorum Orphano­­rum fuerit, quos Matthias Corvinus armis repressit, inque villas Budae proximas divisit, cum antiquitatus nullus, si Kürtinum exceperis, pragus Debreczinum atque Pesthum interjaceret. Horum opus fuit templum, vetus loco uligonoso positum, fossa et muro cinctum, cui suberat oppidum ad occidentem, aquae stagnantes ad meridiem, cetera, septentrio laeta pascua, oriens hortos vitiferos atque pomaria, lucumque viridem jucundum oculis spectatum praebuerunt. Oppidi nomen erat, quod latiné diceres Angulus, (Zegelet, Szeglet, Sziglet), unde tractu temporis Czegléd, seu Czigléd hodiernum natum; sicut ripa occidentalis ab oppido remota, principio Extremitas collis, Bértz-széle, in modo vulgo Berczel, silvaque eidem subiacens, Tölgyes, quercetum impraesentiarum Tölyhös audit. Oppidum hoc anno 1526. Illustrissima Familia Török de Enyingh suae dominationi vindicavit; qua etiam contra insultus et crebras Tartarorum excursiones fossa duplice defendit; quid? quod opera Blasii cuiusdam Pastoris, Balás pap, reformationem sacrorum peregit, usque quo Valentinus Török a Solimanno Constantinapolim tractus, omnia sua bona in Hungária, omniaque eius bona suum splendorem, amitterent.

Next

/
Thumbnails
Contents