S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)

Okmánytár I - XII.

166 Varia dehinc fata, varios Dominos urbs haec experta, cum modo Szallonokensis (recte : Szolnokiensis) vicini Bassae tyran­nidi, modo Maximiliani IH' Dominationi, per pyrobolarios Ger­manos subieceretur; donec anno 1596. Muhammedus III'US Gyöngyösio atque Agria, quam recenter expugnaverat, missis cum Janitsar-Aga cohortibus occuparet, incolasque originis Bohemicae, quos infideles Hungari, prae aliis perniciosos esse insimulabant, variis cruciatibus vel enecaret, vel dissiparet, urbemque totam igni combureret. Florens haec urbs ante haec tempora nobilem scholam, in suo sinu fovebat, e cujus Moderatoribus primariis fuit Stephanus Kis Szegedinus, Baroviae postea reformator, qui redux ab Exteris, heic primum theologiam Juventutem docuit atque Ursulam uxorem duxit, heic quoque Episcope-Reformata Cis-et Transdanubiana sedit, quam tempore Petri Melius, ad­modum Clarissimus Dominus Johannes Bakonius (recte : Alber­tus Bakonius) ornavit (Vide de his Scaricaeum in vita Kis Szegedini). Victo Tureo, saltem diminuto in Keresztes campo circa Agriam ejus exercitu, excursiones hostis longinquae cessarunt, quare Hungarus barbarum iugum pertaesus raptim equos atque boves agens loca haec remotiora petiit ac inter carecta paludis, Tsikóitató et Delelő latuit, propius jam ad Bértz-széle non longe tamen a rudere funesto veteris urbis, hoc consilio, ut insequentem hostem paludis impedirent, fugi­entem incolam silvae tegerent: enimvero non diu eo in loco latuit, aucta in dies male concors multitudo scinditur in partes atque sic sponte Barbari jugum subit; egreditur ex media palude casasque inter rudera nulla lege ponit arundineas. Traditio est natu grandium, quam se quoque a majoribus acceppisse referunt. Primum palum fixisse Pákozdium quen­­dam condam Agriensem eundemque penes litteras Becchi Agriensis, ubi nullus ad hoc tempus Papista fuit, Clarissimum Dominum Emericum Hartyáni, pro V. D. Ministro Emődino Zegletinum adduxisse. Fuit autem hic Emericus Hartyáni vir doctus, vocalisque Musicus, svavissimus, qui in Psalterio Gra­­duali: Háborúsága Dávid királynak egykoron nagy vala etcet. per litteras metri initiales se hos habuisse versus Szegletini indigitat. Hunc dein plures exceperunt, e quorum numero fue­runt: Clarissimus Mindszentius, Clarissimus Johannes Scarosius, a szép szakálló Eszkárosi János deák Tiszteletes Uram, atque alii.

Next

/
Thumbnails
Contents