Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
tribulationum statu vix assurgere et recreari coepimus, id in graviorem animi dolorem obvertitur; — ex quo ut liberemur, nihil intentatum reliquimus, cum consensu et approbatione Principis Vindischgrátz[!] tam ad Aug 130 Ferdinandum, quam Franciscum Josephum Majestates misimus excusatorias et deprecatorias per Eundem Ipsum Principem, eatenus interpellatum, gratiose expeditas; ad quas illud Responsum est nobis intimatum, quod Culpa, si quae in hac re intervenisset, clementer condonetur; — ab obligatione Olomuczium ascendendi ex eo relevemur, quod modo domi utilius operari possimus. — Quidquid Cels. 131 Princeps Vindischgrátz[!] jussit, vei saltem indicavit, promptissime fecimus; — solemne Missae Sacrificium in Ecclesia Assumpta in Arce celebravimus; — nomine Chori Epor. 132 Pastolares ad omnes Diocesanos vei Dioeceses dimisimus, quibus populum de situ rerum edocuimus, ad fidelitatem Francisco Josepho, veluti legitimo Regi Apostolico exhibendam adhortati sumus; monuimus etiam, ut Exercitum Caesareo-Regium non ut hostem, sed ut amicum spectent, qui ideo advenit, ut pacem, rectumque ordinem revehat, et incolas beatos reddat; ac ideo, ut erga Milites-Ccaesareos nullo ferantur odio, sed potius ducantur fiducia et charitate, ac in necessariis prompté praestent Succursum. Hae Pastorales, et Comitiva ad V. 133 Archi-Diaconos in pluribus mille exemplaribus sunt typis provisae, ac etiam plura Centena Exemplaria Cels. 134 Principi resignata eo scopo, ut quo propter impeditam communicationem transponi non possunt, per ipsum Exercitum Caesareum secum ferantur, et quo per victoriam arma devenerint, concernentibus pro publicatione tradantur. — Quia vero tantum in genere nomen Chori Eporum 135 subscriptum erat, mihi impositum est, ut nomen meum, qua benigne nominatus Primas imprimi curem. — Nihil tergiversatus sum, promptus mandato satisfeci. — Et per hanc subscriptionem grandé malum in me derivatum est; — nam subin aliqua exemplaria, nomine meo signata, in manus Hungarorum devenerunt; et ideo Patriae proditor deciaratus, et proscriptus sum, ac bona mea cuncta confiscata et direpta: — sign. 136 grex ovium, ex 10 mille circiter frustis constans; greges setigerorum armenta pecorum Cornutorum circiter ad 500 frusta, — granaria, quae plena erant, et Cellaria tam Agriae, quam in Zsértz 137 evacuata; etiam mobilia Cubilium in Tisza-Nána absportata; — verbo quidquid in bonis T.Nánensibus 138 reperibile erat, est partim venditum vili praetio, partim absportatum; — imo omnia in tantam desolationem deducta, ut nec in futurum possint proventum producere. — Szathmárini aliquantum mitius actum (ubi propria Epus 139 nihil possidet) saltem mobilia non sunt divendita, sed saltem sequaestro affecta; — sunt tamen per inquartirizatos milites sic usuata, ut non exiguum in iis sit causatum detrimentum. — Hic attamen Szathmárini illa grandis commissa injuria, quod non 130 Augustum 131 Celsissimus 132 Episcoporum 133 Vice 134 Celsissimo 135 Episcoporum 136 signanter 137 Bükkzsérc (Borsod vm.) 138 Tiszananensibus 139 Episcopus