Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)

LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850

tantum ea, quae me proprie concernebant, fuerint sequestrata, et quidem cum gravissi­ma nominis et honoris prostitutione, sed etiam ea fuerint occupata, quae antecedenter per me pro Fundationalibus Institutis fuerant comparata, ac etiam resignata. — Occasione conscriptionis cogitari potest, quod plura ex Vestibus albis, Strofiis, aliisque Vestibus, et rebus praeda rapacium manuum evaserint. — Damnum levi calculo ad tercenta Millia R. fnor W. 140 apponi potest. Subin dum in Conferentiis nostris, quibus plures ex Canonicis etiam intererant, dum varia per varios, a Cel. 141 Principe postulanda proferrentur, illám interjeci propositionem: quod si nos quosdam pro Ecclesia, et Clero Favores obtinere volumus, et ipsi aliqua oblata faciamus, quibus pacis et ordinis revectio facilitetur, et nostra erga regnantem Augustam Famíliám Caesaream adhaesio, et fidelitas cornmonstretur. — Hoc scopo jam ante etiam Exc. 142 Judicis Curiae Georgii Majláth attentionem, et cooperationem provocavi: — reipsa enim omnes Status, quasi letho perfusi somno, nihil ad Pátriám ab interitu salvandam egerunt. — Nullus equidem adversus propositio­nem, cuius aequitatem et necessitatem in his adjunctis vei suo silentio agnoverunt, vocem levavit: — ast super eo, quid? — qualiterve sit offerendum, variabant opinio­nes, et disputationes fiebant; — quarum resultatum illud erat: ut quivis pro sua facultate, et zelo, quod potest et vult, privátim offerat; — atque incipiat b. 143 nominatus Primas, reliqui dein sequentur. — Pro mea Fortuna, rebus meis omnibus ablatis, sola Lana Anni 1848', in autumno T. Nána Budám translata remansit, quam in Nundinis Josephinis A. 144 1849', vendidi, et exinde pro Lana Eptus 145 percepi 11555 Rfnos Mon. Conv.; 146 — ut proin potuerim oblatum facere; — obtuli vero 8000 Rfme[!] 147 Cel. 148 Principi Vindischgratz[!] pro exercitu Caesareo Regio eo fine, ut alma pax quo meliori modo Patriae restituatur, rectus ordo stabiliatur: — Sanctissimo vero Patri, aeque in afflicto statu versanti, ad exemplum extraneorum, alios quoque Praelatos ad chraritativum Subsidium provocando, ex mea parte obtuli 2034 Rfnos Mon. Conv. 149 et 46 aureos, ut numerus compleatur. — Tardius eidem Exercitui Caesareo obtuli 300 Urnas Vini, sed jam ex bonis Primatialibus; — praeterea Officiales Caesareos, a mense Januario usque occupationem Arcis Budensis, qui fuerunt partim stabales, partim inferioris gradus, variando, sed semper ad 10 circiter, in Domo Primatiali omnimode, non modo hospitio, calefactione, sed et jentaculis, prandiis, et coenis, meis exparsis, locum pro eis servando, providi: — in lignis, ordinario vino, et aliquibus naturalibus solummodo ex bonis Primatialibus adjutus. 140 Rhenensiumflorenorum Walutales 141 Celsissimo w Excellentissimi 143 benigne 144 Anni 145 Episcopatus 146 Rhenensesflorenos in Moneta Conventionali 147 Rhenensesflorinos 148 Celsissimo 149 Rhenensesflorenos in Moneta Conventionali

Next

/
Thumbnails
Contents