Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
2 a Decembris magna in Gubernio facta est mutatio. — Ferdinando Imperatore, et Rege a throno solenniter recedente, et Francisco Carolo Archi-Duce juri suo aeque renuntiante, thronum conscendit juxta praestabilitura successionis legalem ordinem Franciscus Josephus Archi-Dux, Filius Francisci Caroli, annum aetatis ágens 19 m magnae Spei Princeps. Anno 1849. Compositis Viennae motibus, et Hungaris ad Schvechas [sic!] profligatis, Exercitus Caesareus coepit in Hungária operari; — dum Budae appropinquaret, Hungari jam metu perculsi, et necessitate constricti, miserunt obviam Deputationem, potestate per pacificationem rem terminandi instructam, — Deputationis membra erant: Judex Curiae Georgius Majláth, — Comes Antonius Majláth; A.Epus Agr. 123 Josephus Lonovics, Comes Ludovicus Battyányi [!], — Franciscus Deák exminister — quae tamen nihil exoperta est. — Exercitus Caesaerus in Vigilia Festi Epiphaniae in optimo ordine solemni cum pompa Budám et Pestinum intravit sub supremo Exercitus Gubernátoré, Principe Alfredo Vindischgrátz [!], cum alio Exercitus Croatici moderátoré, et Generáli Jos. 124 Jellasich Banno Croatiae. Mox post adventum cum Praelatis, et Canonicis Budae et Pestini existentibus, Celsissimo principi a Vindischgrátz[!], venerationem deferendo, Fidelitatis nostrae homagium erga Suam Majestatem declaravimus; accessi etiam eodem Scopo Ex. Gen. 125 Jellasich in Domo Karolyiana Pestini hospitantem; — bene et humaniter excepti ab utroque. — Post aliquot dies (ubi jam liberius respirare licuit) Eidem Principi Vindischgrátz[!] medio Deputationis, cuius ipse Praeses eram, nomine Chori Epor 126 insinuavimus, quod nos e re esse putemus, si gratiosus suae Celsitudinis accesserit consensus, ut Solemne Missae Sacrificium cum Te Deum et pro felici et glorioso Suae Majestatis Ssae 127 regimine celebretur, et una nomine Cleri Deputatio, ex pluribus Epis 128 et Praelatis componenda Olomuczium fine depromendae homagialis devotionis ascendat: — utrumque Idem Princeps probavit, et se mm tempus celebrandae Solemnitatis defixurum tum Gratiam Audientiae impetrandae exoperaturum appromisit. — Tranquillo animo resolutionem exspectavimus. — Post plures Septimanas intimatur: devotionem omnino esse asservandam, cuius dies etiam determinatus erat in Ecclesia Arcensi; ast audientiae gratiam et Olomuczium ascendi facultatem esse denegatam, propter certum Adresse, quod nomine Eporum 129 Olomuczium Mense Novembri erat submissum: — quae res nos contristavit, et prostravit. — Licet enim illud, sine displicentia acceptatum fuisse, fűit relatum, nunc tamen nobis, qui maesto e 123 Archi-Episcopus Agriensis 124 Josepho 125 Excellentissimus Generális 126 Episcoporum 127 Sacrosanctae 128 Episcopis 129 Episcoporum