Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
populus magnó numero interfuit et in absentia Archi-Ducis non parum scandalizatus est. — Mini pro deferendo homagio undecima hora designata fűit. Adduxi mecum Clerum congregatum una cum Capitularibus, et Lingua Hungarica competenter salutavi, fausta quaeque apprecatus. — Respondit, ut ad similes Salutationes responderi sólet. — Non facile de hominibus, praesertim ad primum conspectum, vei congressum, soleo judicium formare: — praecipitata judicia plerumque erronea sunt. — Non tamen mini piacúit, quod erga Res Religionis Cath. 14 Populique Religionaria Sensa tam parum fuerit attentus; — ac in Prandio etiam solos Carnales Cibos (cum 111. 15 Comes esuriales, aut mixtos praebere fuerit paratus) apponi curaverit; — itemque, quod se minus Serium, ac conditio natalium, jamque etiam aetas secum tulisset (agebat enim aetatis annum 30-um) et quadamtenus se ventosum exhibuerit. In Comitiis igitur Anni 1847-i Stephanus Archi-Dux in Palatinum Regni electus est, quem Primate mortuo, duobus Archi-Eppis 16 Agriensi et Colocensi ob infirmitatem absentibus, qua praesentium Episcoporum senior, tam Comitia aperientem, quam electum, coram congregata magna multitudine, ad Tabulam Procerum salutavi. — Hic Patris vestigia in eo, imo abundantius et ultra mensuram secutus est, quod Oppositionalistas foverit, cum iisque familiariter fuerit conversatus. — Nec aliud in his Comitiis, initio Novembris inchoatis, usque mensem martium Anni 1848-i quidquam actum, quam Palatinus electus; imo res nec eo deduci potuit. ut prima Repraesentatio Gratiarum actoria Viennam expediretur; ubi tam fortia et urgentissima aderant motiva; — tum, quod Rex in propria Persona Comitia aperuerit, tum, quod primo huc adusque exemplo Nationem Hungaricam in signum speciális propensionis et Gratiae, Lingua Hungarica allocutus sit. Advenit mensis Martius: — attulit illiadem[!] malorum: — modus tractandorum negotiorum penitus immutatur; — huc adusque longo tempore parum, aut nihil fiebat, nunc praecipitanter omnia agi coeperunt; — brevi tempore omnia antiqua instituta, convulsa et annullata; — innotuit Oppositionalistis, quid in Galliis factum sit; quod Rex Philippus Fuga sibi consulere debuerit; — quid in Itália et Germania per Revolutionarios attentetur: — Auctore potissimum Ludovico Kossuth, quem pecunia Comitis Ludovici Batthyányi [sic!] in Ablegatum Cottus 17 Pestiensis ad haec Comitia crearunt, proclamatum est, tempus adesse, ut Hungari, quod pridem meditantur, in effectuationem sumant; 18 — Quare aliquot puncta Concinat, libertatis, et aequalitatis Principiis superstructa, in quibus subsecuturae Revolutionis fundamenta artificiose jacta sunt; — haec proponit sine mora Suae Majestatis ratihabitioni substernenda. — Priusquam haec ad publicam Sessionem perferrentur, secretae Conferentiae Statuum habitae sunt, ad quas etiam Conservatorum praecipui, qui in loquendo et potentes, et audaces erant, admissi erant. Quid in his actum est, ex sequelis conjecturare licet; nam hi elingues facti sunt; — ed 19 [sic!] dum constitutionis Hungarae eversiva puncta haec in publica 14 Catholicae 15 Illustrissimus 16 Archi-Episcopis 17 Comitatus 18 summant 19 et