Blazovich László - Géczi Lajos: A Telegdiek pere 1568-1572 - Dél-Alföldi évszázadok 6. (Szeged, 1995)

DOKUMENTUMOK

Tertiarum autem litterarum capituli Waradiensis trans­sumptionalium super distinctione metarum possessionum Sonkolios, Jofamezeo et Berthen in anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto in pendenti, sed dinito sigillo emanatarum tenor 1264 5 is est: Capitulum ecclesiae Varadiensis omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis salutem in Dominó sempiternam. Universorum notitiae tam praesentium quam futurorum tenoré praesentium volumus fieri manifestum, quod comes Thomas filius 10 Pangratii de genere Chanad feria quarta proxima ante diem Medii 1298. Quadragesimae anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo IM. 5. octavo coram nobis personaliter constitutus litteras domini nostri Andreáé Dei gratia inclyti regis Hungáriáé nobis praesentavit tenorem huiusmodi continentes: 15 Andreas Dei gratia rex Hungáriáé fidelibus suis capitulo Waradiensi salutem et gratiam. Comes Thomas filius Pangratii nobis est conquestus, quod ipse haberet privilégium nostrum et alia instrumenta super factis possessionum suarum confecta, quae propter discrimina temporis 20 secum deferre formidaret nec apud se posset reservare. Unde fidelitati vestrae praecipiendo mandamus, quatinus ipsa privilegia tam nostra quam conventus Sancti Stephani ad cameram ecclesiae vestrae servanda recipiatis rescribendo tenorem eorundem de verbo ad verbum cum pendenti sigillo vestro eidem conferatis 25 uberiorem ad cautelam. Dátum sub castro Kwzegh feria quarta ante festum Matthaei (1296.) apostoli. IX. 19. Nos igitur mandato regio obedientes exemplar privilegii praedicti conventus Sancti Stephani de Promontorio Waradiensi super 30 quibusdam possessionibus ipsius comitis Thomae, Sunkulus, Berthen et Jofamezeo nominatis confectum et in nostro registro reconditum non abrasum, non cancellatum nec in aliqua sui parte vitiatum de verbo ad verbum rescribi fecimus nostro sigillo pendenti confirmando. Cuius tenor talis est: 35 Ioannes praepositus et conventus ecclesiae Sancti Stephani de Promontorio Varadiensi universis Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris salutem in eo, qui est vera salus. 1 W. X. 322.: Jofamezew

Next

/
Thumbnails
Contents