Blazovich László - Géczi Lajos: A Telegdiek pere 1568-1572 - Dél-Alföldi évszázadok 6. (Szeged, 1995)

DOKUMENTUMOK

Ut singulorum proprietas effugata seu obrupta voragine falsitatis dominante perpetua incolumitate valeat conservarí ea, quae in diversitate causarum iuris moderamine terminantur, patrocinio litterarum digne rulciuntur. 5 Ad universorum igitur notitiam per paginam praesentium volumus pervenire, quod Nicolaus comes filius Ioannis ab una parte, Ladislaus et Thomas filii Pangratii personaliter coram nobis constituti ex altéra, idem comes Nicolaus dixit et confessus est viva voce, quod componentibus probis viris commetaneisque et vicinis 10 comite Paulo filio Each, Lamperto filio Nicolai et aliis personaliter astantibus, in quos partes se commiserant super distinctione metarum Sunkulus, Berthem et Jofamezeo vocatarum, super quibus inter ipsum comitem Nicolaum Ladislaum et Thomam filios Pangratii praedictos matéria discordiae diutius ruerat alterata, eisdem Ladislao 15 et Thomae filiis Pangratii praedictis in filios filiorum pacifice et irrevocabiliter dimisisset possidendas secundum cursus metarum antiquarum tanquam proprium ius eorum, prout antea possessae fuerant per eosdem ita, quod nec ipse Nicolaus nec sui haeredes praefatos Ladislaum et Thomam aut filios eorundem vei haeredum 20 suorum successores possint super facto metarum et terrarum praefatarum aliquatenus molestare vei discordiam incitare. Et sicut idem comes Nicolaus in praesentia commetaneorum et vicinorum suorum Pauli comitis filii Each et Lamperti filii Nicolai personaliter astantium dixit, metae terrarum praedictarum hoc ordine 2 5 distinguuntur: Prima meta incipit a Damusuemezeue, ubi separat a terris comitis Pauli filii Each et ipsius comitis Nicolai filii Ioannis et vádit in Vamus Vemy et Noguem et per Vamus Nog Vemy deciinat ad pl agam septentrionis ad locum, qui Suos Draganafey vocatur et quidam vocant Solumos Fey et quidam Sarus Draganyan, 30 deinde veniret ad finem Felku a parte septentrionis ipse Felku totaliter cum suis utilitatibus et nidis falconum remanet Ladislao et Thomae supradictis. Qui quidem Paulus comes filius Each et Lampertus filius Nicolai ipsorum commetanei omnia praemissa et dicta comitis 35 Nicolai iuste et congrue asseruerunt processisse. 2 W. VUI. 120.: Bcrthcin 3 Uo.: Jofamezew 4 Uo.: successorum Uo.: Damesuemezew 6 W.Vm. 121.: Vamusvemy 9 Uo.: Solumosfcy

Next

/
Thumbnails
Contents