Békési Élet, 1969 (4. évfolyam)

1969 / 3. szám - TÉNYEK, DOKUMENTUMOK, EMLÉKEK - Makk Ferenc: A békéscsabai múzeum kiemelkedő értékű 16. századi címereslevele: az Omaszta-család armálisa

et gaudere possint ac valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexuv vniuersae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae, ac liberalitatis testimonium, veraeque et indubitatae nobilitatis Si­gnum, haec Arma siue nobilitatis Insignia. SCVTVM videlicet militare erectum coelestini coloris, quod a superiori dextro, versus inferiorem Sinistrum Scuti angu­lum, murus lapideus, duabus portis exstructis, oblique ductus, distinguere, quem fluuius rapidus alluere, supraque eum integer Aurei coloris Gryphus, ore hianti, lingua rubicunda exerta, alis expansis, cauda reflexa, posterioribus pedibus dispo­sitis, anterioribus vero, uno quidem inniti, altero autem Solem apprehendere velle, ac in dextrum Scuti Latus conuersus sagaci gressu sursum tendere; cernuntur. Scuto incumbentem Galeam militarem clausam Regia Corona, dimidium naturalem Leo­pardum ore hianti, lingua rubicunda exerta, cauda erecta, laeuo pede ad rapiendum protenso, dextro vero bipennem nudum capulo tenus fortiter comprehensum tenen­tem, producente, ornatum. A Summitate vero, siue cono Galeae laciniis seu lemniscis hinc rubri et albi, illinc coelestini et aurei colorum, in Scuti oram fluitantibus, illud.que apprime exornantibus : prout haec omnia in capite seu principio praesentium litterarum nostrarum, pictoris manu et artificio, propriis suis coloribus recte depicta esse visuntur; eidem Nicoiao Omazta de Rozwacz, ac per eum Annae Demieny, Consorti et Andreae fratri carnali, ac alteri Andreae Demyeny, affini, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus uniuersis, gratiose danda duximus et conferenda. Decernentes, et ex certa nostra scientia, animoque deliberato conceden­tes, ut ipsi a modo imposterum futuris semper temporibus eadem Arma siue Nobi­litatis Insignia, instar aliorum dicti Regni nostri Hungáriáé partiumque ei subiecta­rum nobilium, sub iisdem iuribus, praerogatiuis, indultis, libertatibus, et immunitati­bus, quibus iidem vel natura vel ex consuetudine usi sunt et gauisi, utunturque et gaudent ubique in praeliis, certaminibus, hastiludiis, torneamentis, duellis, mono­machiis, ac aliis omnibus, et quibusuis, exercitiis militaribus, et nobilitaribus, nec non sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexiliis, clypeis, tentoriis, domibus, se­pulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae et syncerae nobilitatis titulo, quo eos ac haeredes ipsorum vtriusque sexus uniuersos ab omnibus, cuiuscunque status, dignitatis, conditionis, et praeeminentiae existant homines insignitos dici, nominari, haberique et reputari volumus, ferre, gestare, illisque uti, frui, et gaudere possint ac valeant, haeredesque et posteritates ipsorum vtriusque sexus vniuersae valeant atque possint. Imo damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam, praesen­tes litteras nostras secreto Sigillo nostro, quo vt Rex Hungáriáé utimur, impendenti communitas; eidem Nicoiao Omazta, de Rozwacz, ac per eum supradictis personis ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus uniuersis, gratiose dandas duximus et concedendas DATVM per manus fidelis nostri nobis dilecti, Reuerendi Martini Pethe de Hethes, electi Episcopi Jauriensis, Locique eiusdem Comitis perpe­tui, Consiliarii, et Aulae nostrae summi Cancellarii, in Arce nostra Regia Pragensi, prima die Mensis Aprili» Anno Domini Millesimo, Quingentesimo, Nonagesimo nono. Regnorum nostrorum Romani vigesimo quarto. Hungáriáé, et aliorum vigesimo septimo. Bohemiae vero Anno similiter vigesimo quarto. Reuerendissimo ac Vene­rabilibus in Christo Patribus Dominis, Joanne Kuthassy electo Archiepiscopo Strigo­niense, Stephano Szuhay electo Agriense, Nicoiao Zelnicsey electo Zagrabiense, Demetrio Napragi, electo Transsyluaniense, Nicoiao Micatio electo Waradiense, Georgio Zalattnaky electo Quinqueecclesiense, Andrea Monozloy electo Wespri­miensc et praefato Martino Pethe de Hethes, Administratore Jauriense, Francisco Forgach de Ghymes electo Nittriense, Petro Radowith electo Vaciense, Fausto Ve­rantio electo Chanadiense, Fratre Simone Bratulith electo Sirmiense, Matthia Drascouith electo Tininiense et Ludouico Wylaky Bosnense, Ecclesiarum Episcopis, Ecclesias Dei faeliciter gubernantibus; Colocen.se et Bachiense Ecclesiarum canonice vnitarum Metropolitana, nec non Segniense et Modrusiense Cathedralibus Sedibus vacantibus. Item Spectabiiibus et Magnificis, Comite Stephano de Bathor Judice Curiae nostrae, Joanne Drascouith de Trakostian, Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae, et Sclauoniae Bano Comite Georgio de Zrinio Tauernicorum, Comite Fran­cisco de Nadasd Agazonum, Comite Thoma Erdeody de Monyorokerek Dapiferorum, Micolao Palffy de Erdeod Cubiculariorum, Nicoiao Istuanffy de kisazzonyffalwa •593

Next

/
Thumbnails
Contents