Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
61 Aliiul genus est oratorum, qui non singulorutn in iudiciis, sed totius reipublicae vei factionum partes egerunt, sic dioti politici. Vix non omnes his adnumerarentur, quicumque muneribus fungcntes in foro dixissent, nisi nominari tantum mererentur in praesidiis quasi reipublicae collocati. 1) M. Liv. Drusus, tribunatu ÍJ63. notus, primarium inter hos tenet locum. In equites, qui peculantes suo iure rempublicam iniuste in provinciis dominabantur et avaré, ne forte, quod non sacculi recepissent, remaneret, oculos circumtulerunt; in eorum iudicia, tutam impudentiae sedem, invectus est; senatus idem propugnator acriter huius partes suscepit. 2) Versatus in foro fűit M. Lic. Lucullus, nec non cum patre M. Octavius. Optimatium propugnator Qu. Lut. Catulus 3) est, inimicus omnibus, qui régimén soli ad se arrepturi erant atque eandem ob causam legis Maniliae oratione dissuasor. 4) Qu. Serv. Caepio ordinem equituvn adversus Drusum asseruit, 5) utque ille iniuriarum labe evaderet, innocentes quosdam nobilium accusando voluit assequi. Nec ullus tamen, quorum hic mentio fit, illis, qui supra memorati sunt, dignus comparabitur. Certantibus sic duobus reipublicae ordinibus, nec profecto, qui tertius esset, defuit; qui plebem publice protegerent sive miseriarum pertaesi, quum iurium acceptorum tutelae, tum accipiendorum auctores; sive multitudine subnixi eademque abusuri propria augenda appeterent. Et hoc ultimum praevaluisse exortis discriminibus docemur. Fuerunt sane, neque pauci, G) quibus ut turbulentum acerbumque animum plebi, alioqui huius numquain non capaci, infunderent, nihil abiectum videretur. Rabulas proprio iure notavimus. Etsi plures eorum dicendi copia prorsus non gloriantur, non tamen omnes sunt dicendi copia destituti. Turbulentus omnes rumorum et contionum ventos coliigere L. Quinctius solebat, qui adversus Ciceronem Cluentium defenderat. Loquax magis, quam facundus M. Lollius Palicanus et non tam dicendi merito acceptus plebi, quam quod nobilium sibi adsciverat ódium. Improbior omnibus Cri. Papirius Carbo ex Cicerone nominaretur, 7) nisi mentionem Serv. Glauciae facturi essemus, qui nemini in destructis moribus cedebat. Quum turbó civilis insaniae toto furore detonuisset, ut communem cum Mario rem facerent, huic se adiunxit. Non multum illi pravitati furoris socius L. Ap. Saturninus postponitur; quibus omnis respublica subverti iam coeperat, quum a Mario relicti poenas luerunt promeritas. Concitatis animi motibus et concitandis nemo huic Saturnino confertur; fűit enim effrenatus et pene demens et in furore inovendo prope perfectus. Probabilis inter rabulas mitioribus studiis abhorrens P. Antistius Sulpicium habuit in foro adversarium et laudabili diligentia pro populo dicebat clientumquc vices sustinuit. i) Cic. Brut. 62. — 2) Cic. Pro Mii. 7. — 3) Cic. Brut. 63. — Cic. Pro ]eg. Maii. 17. — 5) Cic. Brut. 62. — C) Cf. Cic. Brut. 62. — 7) Cic. Ep. ad. Fam. IX. 21.