Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

62 Copia porro oratorum vix numerari possit, quum celeberrimum quemque virorum peritiae armorum et fortunae et publieo muneri di­cendi quoque landem adiunxisse nec quemquam sine eloquentia aliquid consecutum esse videamus. Antiquitate docemur Cn. Pompeium, M. Crassum, J. Caesarem aliosque multos, Lentulos et Metellos, Lucullos et Curiones et ceteram procerutn manum multum in his studiis operae cu­raeque posuisse, 1) ita quidem, ut non oratorem nominare, sed e plurimis paucos afFerre sit diíficilius. Eos itaque posthac libentius afferemus, qui exercitiis et usui exiraiam naturam et uberiora studia adeoque amplissi­mam dicendi glóriám iunxerant. Scio equidem Qu. Hortensium Hortalum neque aetatis, neque feli­cissimae naturae ratione multum distare a perfecto Romauae eloquen­tiae decore, quod Tullio datur, quin imo illum esse, cui dignissimo pro­xima huic oratoria dignitas tribuitur: at quum ab aequo iure principa­tus removeretur iam ex minőre scribendi diligentia, ut non conveniens ex ingenii monumentis iudicium depromi posset, et ob maiorem aeta­tem et praecipue ob Asianum dicendi genus opimum nobilissime inge­genio iunctum hic potius eum afFere constitui. Undeviginti annorum vix fűit, ut primo 659. ingeriium, ut „Phi­diae signum" 2) simul aspectum et probatum est. Studio et fervore et gloriae cupidine, qualis in nemine flangrantior, nullum praeterire diem passus est, quin adolescens probatissimos oratores, Antonium et Crassum Philippum et Caesarem aut alium audiret; quin ipse domi meditaretur et exercitio vacaret, postea vero ipse in foro diceret. 3) Quum primum in Africana causa, ut magistratus quidam repetundarum propter vexa­tam banc provinciám postularentur, pro rostris erat, a quo dein in pa­tronorum numero quadraginta quattuor annis primas agebat, tunc iam suis in foro magistris comparabatur. Nihil enim adolescenti, quod naturae est quodquee diiigentissime dicendi praeceptis auxerat, defuit. Incredibile fere, qualem memóriám habuerit, quum et quae secum commentatus es­set, sine scripto verbis iisdem redderet, quibus cogitavisset, et nullo re­ferente adversariorum dicta meminisset. 4) Rhetorica vero institutione lo­ci communes, quos scite accomodat, clara partium dispositio totiusque in integrum cornpositio, quae omnia aptissime ex consilio et artificio convenientius, quam a prioribus fiebat, caruisse negant. Quum autem me­lius, quam scripsit, diceret, imo etiam sine scriptis diceret, ad succur­rendum meirioriae aequo nonnumquain plus diligentiae in partiti­one adhibuit, quae puerilis interdum et in digitos diducta levi lubidrio Ciceroni fűit. Ut multa munditie et elegantia indutus ipse incedcbat, ta­lis est oratio iuventuti et vulgi iudicio aptissima; nam ornata, ágens et commota, incitata et politá ut, concursu forique strepitu ardentius alio l) Dialóg, de Orat, 37. — 2) Cic. Brut. 64. — 3] Cic. Brut. 88. — 4] Ibidem

Next

/
Thumbnails
Contents