Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

57 cere solebant, ut digni munere et dignitate consulari essent.') Mediocres oratores C. et L. Memmii fuerunt, quorum praesertim L. odio nobilita­tis in Ingurthina peste ardens iisdem flammis in tribunatu concionis ani­mos replere conabatur. 2) Qu. Mucius Scaevola, Crassi in oinnibus prae­ter censuram collega tantuin dicendi artis obtinuit, quantnm ad tuen­dum ius civile, cuius peritissimus et doctor et scriptor, satis esset. Cele­brior autem iuris scientia, quam proprio eloquentiae nomine fűit. 3) Proximi Antonio et Crasso, quia digniores nulli aderant, L. M. Philippus et C. Jul. Caesar Strabo; ad hos confugiebant patronos, quicumque neutrum illoi;um habere potuerunt. Et erant quaedam in Philippo, quae sine aliorum comparatione spectata sat magna viderentur : 4) in oratione, ut in factis omnibus summa libertás, in inventione facilitas, intentio ac vis et interdum lepos; deerat tameu cura et diligentia ita enim solitum esse ad dicendum snrgere, ut quod primum verbum habiturus esset, nesciret 5) aecepimus. Sal­lustii fragmentis continetur eius in M. Aem. Lepidum, seditiosum proconsulem oratio, quae plena in senatum ob metum et mitem agendi rationem et in impudentias Lepidi opprobriis vox irae iustissimae, vindictae provocatio et ferendae sententiae brevis est probatio magis, quam oratio. „Brevitas autem — ait Tullius 6) — laus interdum in ali­qua parte dicendi in universa eloquentia laudem non habét. Clara di­cendi ratio, qua rerum status ob oculos ponuntur, argumentorum copia, simplex, quo omne superfluum excluditur nonnumquam etiam durus ser­nio, quae ab eo produntur. Orationis pro Cn. Ponipeio 7) et concionis, qua in senatores acerbissime ferebatur, 8) memória solum habetur. Opposita huic est C. J. Caesaris (Strabonis) oratio. Festivitas et face­tiae, hominis velut altéra natura, sic in usum sententiaruin et verborum, quo­ruin sensus mira arte variatur et flectitur, redundat. Inusitatum hucusque loquendi modum prope singularem prudenter iucundeque applicasse, vei exinde constat, quod a Cicerone, a quo iuvene audiebatur, de hoc oratoris dono, quum doctrina percipi non possit, qui disserat, ponitur. 9) Consulatus studio praetura negleeta frequenter coram populo, ut benevolentiam com­pararet, dixit diligenter 6G4. non tamen prospero eventu. Imo — crudelem fortunam — vitae hilaritas in tristem vertitur finem : Mariano furore cru­entae neci est oblatus. Ex plurimis, quas habuit praesertim conciones 1 0) nő­mén tantumniodo pro Sardis, alius pro M. Albucio dictae affertur. 1 1) 1) Cic. Brut 35. — 2) Sallust. Jug. 30. — ®) Vell. II. 9. — *) Cic. Brut. 47.— 5) Cic. De Orat. II. 73. — «) Cic- Brut. 13. — 7) Cic. Brut 64. — ») Cic. De Orat, III. 1. — 9) Cic. De Orat. II. 54-56. íoj Cic. Brut. 89. — ") Cic. Off. II. 14.

Next

/
Thumbnails
Contents